Disputatio:Capitalismus negotiationum

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

"Chrematistica," mea sententia, in "capitalismum" convertendum est, Latinitate normali neque barbarismos nimis metuenti. De modo autem Latino, quo "corporate" dicatur, egomet nomine adiectivo corporatus uti soleo, quod in lexico quodam inveni, cuius specialiter tamen oblitus sum!, ac de quo in Victionario Anglico legere possumus, (et enim quod fontibus carentibus nihilo minus censerem usurpandum esse). Mattie (disputatio) 23:16, 23 Iulii 2012 (UTC)[reply]

Quod scribis de pagina aliter inscribenda, nimis persuasus consilium accipio perficiamque. Quod autem ad rem alteram pertinet, mihi satis amibigitur quin auctores Latini necnon novissimi res corporatas ad greges oeconomiae circumscribendos adhibuerint. Ab omnibus vocabulariis vox qua corporates redduntur in negotiationem conversa est. --Martinus Poeta Juvenis (disputatio) 19:00, 24 Iulii 2012 (UTC)[reply]
Cum dixi 'corporatus' (et 'corporatio') fontibus quidem carentibus nihilo setius usurpandum esse, hoc habebam in animo, quod 'negotiatio' business (mihi quidem) significare videtur, et corporationes, sicut 'coöperativae' (ut ita dicam), non sunt 'businesses' sed genus business. Si igitur 'negotiatione' pro 'corporatione' utamur, cui non obstem, quo modo 'business' et 'corporation' discriminemus? Mattie (disputatio) 15:24, 25 Iulii 2012 (UTC)[reply]
Veram habeo sententiam negotiationem potius ad res mercandas quam ad collegium/gregem/coetum/societatem etc. spectare. Attamen nescio qua voce coetus huiuscemodi appellentur. Quocirca, quum fontes satis indigeamus, ad verbum in tenebra eligendum proponam, si velis.--Martinus Poeta Juvenis (disputatio) 12:53, 27 Iulii 2012 (UTC)[reply]
Me paenitet, quod tantum tempus abfui! De 'corporatione' ne plura dicam, gaudeo quod 'chrematisticam' in 'capitalismum' vertisti. Symbola de corporationibus ad "negotiationem" igitur movenda est -- sed fortasse in Taberna petam, ut videamus, quid alii de his rebus cogitent, quippe cum gravia tractemus. Mattie (disputatio) 03:06, 3 Augusti 2012 (UTC)[reply]