Disputatio:Bilbonium

    E Vicipaedia

    Fons?[fontem recensere]

    Rogandum est mihi, ubi fons nominis *Bilbonium reperiri possit. Vereor enim, ne nullus sit, qui ad hanc ipsissimam urbem spectet.

    Animo concipere nolo, quot magistri Latinitatis urbis Beblingae Vicipaedia freti hoc nomen iam discipulis suis monstrârint et quoties id forte fecerint... Bene, esto.

    Bibonium[fontem recensere]

    Duos saltem libros repperi formam Bibonium continentes, at unde editores illud nomen habeant, nescio:

    • Friedrich Heinrich Theodor Bischoff, Johann Heinrich Möller: Vergleichendes Wörterbuch der alten, mittleren und neuen Geographie. Gothae 1829, p. 179, 1033
    p. 179: Bibōnium, i, Tac.: würtemb.[sic] St. Boeblingen, im Neckarkreise.
    p. 1033: Boeblingen, St., Bibonium.
    • Johann Georg Theodor Graesse: Orbis Latinus oder Verzeichniss der lateinischen Benennungen der bekanntesten Städte etc., Meere, Seen, Berge und Flüsse in allen Theilen der Erde. Dresdae 1861, p. 32, 226
    p. 32: Bibonium, Böblingen, St. in Würtemberg.[sic]
    p. 226: Böblingen, St.: Bibonium.

    Vide etiam hic in interreti.

    Bischoff et Möller quidem indicant se Taciti operibus usos esse (editione Gronoviana, Amstelodami 1672, tom. 1, tom. 2), sed post longam et taediosissimam perscrutationem illud nomen urbis neque in hisce editionibus neque apud thelatinlibrary.com invenire potui. Et liber Orbis Latinus ab illo Graesse conscriptus mihi magis magisque displicet...


    Sunt alia quoque nomina Latina, quae inde a saeculo 16 in usu erant et plus ad formam Theodiscam Böblingen [ˈbøːblɪŋən] (vulgo Beblenga [ˈbɛːbleŋɐ]) accedunt:

    Beblinga (seu Bebelinga)[fontem recensere]

    Bebelinga præfectura.
    Postea Comopoles per pagos ædibus altis,
    Vrbis ad exemplum constructos, miles abibat,
    Quoquo te uertas sese offert pinguis arista
    Campus, & hinc sylvæ, hinc herbosis pascua pratis,
    Mox Bebelinga datur, post illam Caulis abundans
    Sindelfinga, illic modio par braßica turget.

    • Idem: Wirtembergiae libri duo. Friburgi Brisgoiae 1545, non pag.
    Beblingam fœderati petunt.
    Beblingam uersus illinc exercitus ibat,
    Extemplo in uicos (insignes ædibus altis
    Vrbis ad exemplum constructos) labitur hostis
    Illic nusquàm non offert se pinguis arista
    Campus, et hinc sylvæ, hinc herbosáq; pascua florẽt.

    • Praelectionum clarissimi iureconsulti, domini Ioannis Sichardi ... Tomus secundus. [Francofurti ad Moenum] 1565, col. 967 (Beblingam, Beblingæ)
    • Sebastian Schröter: Historica totius Terrarum Orbis. Erfurti 1620, p. 103
    Per inferiorem Nicri plagam florent Waiblingia, Schorndorphum, Vinidavium, Backenaugia, Brackenaugia, Binnica, Bessica, Bietica, Winsbergia, Mœgimilium, Laupha, Grieninga, Vahinga, proximè ad Stutgardiam, Bebelinga, Lenberga, Cannostadium.

    N.B. Eorum nomina Theodisca sunt: Waiblingen, Schorndorf, Winnenden, Backnang, Brackenheim, Benningen, Besigheim (aut Bissingen?), Bietigheim, Weinsberg, Möckmühl, Lauffen am Neckar, Markgröningen, Vaihingen, Stuttgart, Böblingen, Leonberg, Bad Cannstatt.

    • Christian Friedrich Sattler: Geschichte des Herzogthums Würtenberg[sic] unter der Regierung der Graven. Vierte Fortsetzung mit 73. Urkunden und einigen Kupfern bestärket. Tubingae 1768, p. 345
    Sic & Wirtenbergenses Comites olim tres in partes divisi fuerunt, tres Dominos castris seu sedibus atque nominibus tantum differentes dictos. Habentes scilicet Beutelspacenses Groningenses & Uracenses qui tamen omnes fuere Wirtenbergensis gentilitatis. Successu autem temporis in duas conflati partes in Stutgardianam videlicet & Uracensem, tandem iterum in unum Dominium & demum in Ducatum pervenit. Haud aliter in nostris factum est fundatoribus qui quamquam omnes primitus palatini fuerint genere quidam cum Comitum de Rugga ab habitatione solum nomen adepti sunt. Iidem nempe Palatini ob filiorum multitudinem sedium & Dominiorum copiam habitationes inter se ipsos diviserunt, sedique illi qui palatium hoc est Tubingam arcem inhabitarunt palatini Tubingenses per emphasin dicebantur, Reliqui vero à sedibus & Dominiis hæreditate sibi contingentibus eaque habitantibus nomina acceperunt. Nam ex ipsis aliqui Scherarii à Schera Castello, quidam Beblingenses à Beblinga oppidulo & arce, quidam Horbenses ab Horba oppido dicti sunt ut clare intueri licet in plerisque Bebenhusanis literis, in quibus quamquam Scherarios Beblingenses Horrwenses latine interdum & Sherer, Beblinger, horwer teutonice aliquando sese vocitarint ibidem tamen palatinos propter antiquam eorum stirpem & propagationem cognominare minime omittunt.

    Cf. eundem locum cum his versonibus, quae nominis formam Bebelinga habent:

    Schriften zur Südwestdeutschen Landeskunde. Tubingae 1964, p. 26
    Lutz Reichardt (ed.): Ortsnamenbuch des Kreises Böblingen. Stutgardiae 2001, p. 38

    Boblinga[fontem recensere]

    • Julius Hartmann, Carl Jaeger (edd.): Johann Brenz. Nach gedruckten und ungedruckten Quellen. Hamburgi 1842, p. 525

    Ego, quod scire cupis, commoror hoc tempore cum familia Eningae, qui est pagus situs in medio spatio inter Boblingam et Herrenbergam. … Bene et feliciter vale. Die 7 Novembr. 1552.

    • Martini Crusii, Graecae et Latinae linguae cum oratoria in Tybing. Acad. professoris, Paraleipomenos rerum Suevicarum liber. Francofurti [ad Moenum] 1596, p. 36

    BEBLINGA, VEL BOBLINGA, ET SYNADELPHINGA. (= Sindelfinga)

    • Friedrich Gotthilf Freytag, I. C.: Adparatus litterarius, tom. II, Lipsiae 1753, p.1081

    NICOLAVS DE WYLA illum conuertendum promisserat [sic] Mechtildi, cum Boblingae (Boeblingen) morbus grassaretur pestilentialis, quo multi homines correpti perierant.

    Boeblinga[fontem recensere]

    • David Pistor: Klag- und Trostpredig bey der traurigen Leich und Begräbnus, weyland des Ehrwürdigen, Hochgelehrten Herren M. Casparis Sautteri. / Epicedia in obitum reverendi … Dn. M. Casparis Sauteri. Laugingae 1604, p. 753verso
    Postea Neccaricæ præclara Lycæa TVBINGÆ
    Visitat: et templis aptior inde venit
    Ad BEBENHVSANOS, tradens ibi dogmata Christi:
    Pastorem voluit pòst gregis esse sui
    Vrbs BOEBLINGA; docens vix vnum vbi manserat annũ,
    Hinc STVTGARDIACIS servijt ille sacris:
    Tres effluxerunt vix anni cum semissi,
    HERNBERGI Mystæ fungitur officio.

    Quid ergo faciamus? Cum forma Beblinga non modo sit creberrima, sed etiam bene sonet auribus (melius quidem quam Boblinga aut Boeblinga, mea sententia), huic formae praecipuum locum dare malim, mota pagina. Et si quis vestrûm formam illam peculiarem Bibonium confirmare potest, id faciat quaeso. Ex omnibus quattuor formis mihi hucusque videtur obscurissima. Forma autem *Bilbonium, quae nunc est, non esse videtur. Petrus Tectander (disputatio) 19:27, 3 Augusti 2022 (UTC)Reply[reply]