Disputatio:Banio

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Huius nominis nullum fontem habeo. Elegi quod mihi videbatur minimam iniuriam nomini Anglico ferre. Repraesentat tamen litteras, non sonum, vocabuli. Fortasse "banzo" aut "bangeo" - iterum disputatio ista! - meliores essent.82.36.94.228 17:24, 13 Februarii 2009 (UTC)[reply]

Greek has μπάντζο, which our rules would transform into mpantzum — or bantzum, if we don't want to bring Modern Greek phonetic issues into Latin. --Gabriel Svoboda 18:29, 13 Februarii 2009 (UTC)[reply]
Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum a Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta compositum (Helsingforsiae 2005) banionem praebet! --Neander 18:32, 13 Februarii 2009 (UTC)[reply]
Bene. Genus duxi femininum esse secundum citharam, violinam, fidiculam etc.82.36.94.228 18:53, 13 Februarii 2009 (UTC)[reply]
Mihi videtur banio (-onis, m.) melius quam banzo et bangeo, sed fortasse bandio est optimum. Fuit saeculis sexto decimo et septimo decimo bandora, cognatum instrumentum musicum. IacobusAmor 19:24, 13 Februarii 2009 (UTC)[reply]
Sint ut sunt, banio masculini generis est (secundum TP & RP), quamquam re vera, quare non possit feminini generis esse, nescio. Sane plurima in "...nio" exeuntia nomina videntur masculini generis esse (sicut unio, binio, ternio; senio, sannio). Sed habemus etiam opinionem, quod nomen feminini est generis. Si lexico quod attuli volumus fonte uti, masculinum puto profitendum esse genus. De bandione timeo, ne nimis argute sit excogitatum. --Neander 19:40, 13 Februarii 2009 (UTC)[reply]
Secundum OED (maximum mundi lexicon), nomen Anglicum banjo (primum banjore et banjer) est "corruptio" nominis Anglici bandore, quod ipsum est corruptio nominis Latini pandura vel pandurum (ex Graeco!). Cognata nomina: Hispanice bandurria, bandola, Lusitane bandurra, Francogallice mandole, mandore, Italice mandola, pandola, pandura. Nihilominus, si haec instrumenta sunt distincta, fortasse requirimus tres commentarios: ban(d)io (instrumentum Americanum), bandora (instrumentum Britannicum), et pandura (instrumentum Europaeum). IacobusAmor 20:20, 13 Februarii 2009 (UTC)[reply]
Pandura iam adest apud vicipaediam - fortasse Panduria Americana (simul panduria Hispanica seu Pandurium)?--Xaverius 23:47, 13 Februarii 2009 (UTC)[reply]