Disputatio:Bacchae

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia
Insigne Vicipaediae Bacchae fuit pagina mensis Decembris 2007.

De virgulis ponendis[fontem recensere]

Quanam ratione, o usor 88.112.96.91, credis te textum facere meliorem, cum virgulas a me positas tam pertinaci studio mutas? De prima sententia agitur: "... ultimum documentum tragoediarum classicae quae dicitur aetatis nobis traditarum." Primum classicae quae dicitur aetatis sine ulla virgula scripsi; deinde tu virgula addita classicae, quae dicitur aetatis scripsisti; quod ego invicem syntactice perperam esse arbitratus in classicae, quae dicitur, aetatis mutavi; quod tu denique rursus in classicae, quae dicitur aetatis mutasti. Quia huiusmodi duella e lege Vicipaediana sunt vetita, te rogo: quam habes rationem? Si elocutionem "mediae quae dicitur aetatis" vel sim. per Google petieris, minime aut rarissime quidem "mediae, qui dicitur aetatis" scripta invenies, nam aut "mediae quae dicitur aetatis" aut "mediae, quae dicitur, aetatis" scribi solet. --Neander 00:32, 8 Decembris 2007 (UTC)[reply]

Virgulam minime utilem removi. Usoribus anonymis suadeo et conventum aperire et, inter multas imperfectiones Vicipaediae, alium quid emendare! Andrew Dalby (disputatio) 08:28, 8 Decembris 2007 (UTC)[reply]