Disputatio:Astronavis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Haec quare redirecta est? 82.36.94.228 21:38, 18 Maii 2009 (UTC)

Quaestionem non intellego. Redirecta e quo titulo? vel ad quem titulum? Andrew Dalby (disputatio) 10:53, 19 Maii 2009 (UTC)

E "navis spatialis" ad hoc vocabulum, partim Graecum, partim Latinum.82.36.94.228 11:32, 19 Maii 2009 (UTC) (oops)

A! Quaestio optima. Habemusne fontes pro "Astronavis"? Andrew Dalby (disputatio) 12:19, 19 Maii 2009 (UTC)
Et Astrum et navis sunt radices Latinae. Quoque habemus astronauta. De fontibus nescio.--Rafaelgarcia 09:17, 20 Maii 2009 (UTC)
Secundum Lewis & Short aster et astrum sunt verba Graeca mutuata; sed, recte addis, iam habemus astronauta! Andrew Dalby (disputatio) 12:23, 20 Maii 2009 (UTC)
Etiam Graecum est elementum 'nauta' in hoc nomine; 'ναυτης' : nauta :: 'ποιητης' : poeta. —Mucius Tever 23:59, 22 Maii 2009 (UTC)
Hodie fontem repperi pro verbo astronavis et in pagina ipsa addidi. Andrew Dalby (disputatio) 10:13, 21 Maii 2009 (UTC)