Disputatio:Artocreas
Appearance
Estne artocreas panificium cum carne fartum? Lewis&Short lexicon hoc dicit: 'meat pie', etenim 'creas' (κρέας) graecum est pro Latine carne. Ceteroqui ignoro si Latine verbum sit quod artocreas sine carne designatur.--Spurius Minucius (disputatio) 16:36, 17 Iulii 2015 (UTC)
- Consentio ego. Fortasse pagina rescribenda est, ut cum en:Meat pie et de:Fleischpastete congruet? Vide etiam commentarium Du Cange:
- ARTOCREAS, et Artocrea. Papiæ, Panis carnem continens ; vulgo tortella, inquit Joannes de Janua. Gloss. MS. Montis S. Eligii Atrebat. : "Artocrea. Quilibet cibus artificiose compositus... ex pane et pasta cum carne... vulgo tortella". Est præterea portio, ut vocant, Monachica,
- quæ jure antiquo continere debebat quinque ova et caseum
- , ut est in Chronico Trudonensi lib. 13. pag. 508. tom. 2. Spicil. Acher. Charta Eberhardi pro Monasterio sancti Petri de Silva nigra, inter Vendemias Literarias Frederici Schannat, pag. 164 :
- Ad tertiam vero positionem habere debebunt placentas, hoc est, fladones, qualiscumque occurrerit dies : si autem feria sexta non fuerit inordinata causa impediminis (quia in ipsa die abstinendum ab adipe) Artocreæ aut fladones in usus comedentium dentur honeste et abundanter.
- Ubi Artocreæ et fladones ejusdem videntur notionis. Vide Flantones. Chartularium S. Vincentii Cenomanensis fol. 1. et seq. :
- Hæc sunt Caritates Artocrearum in Natali Domini, in festo S. Vincentii et in Pascha quas debemus, Cantori 1. Hugoni de Rivelon apud Ardentes 1. etc.
- Transactio inter Abbatem et Monachos Crassenses ann. 1351. ex libro viridi fol. 35 :
- Tenetur dare dictus Abbas pro Artocreis sive pastillis faciendis pastam necessariam de frumento, etc.
- Lesgles (disputatio) 20:20, 23 Iulii 2015 (UTC)
- Sane. Consentio. Sed nescio quomodo facere possim congruentias quas dixisti cum en:Meat pie et de:Fleischpastete. Scisne tu? --Spurius Minucius (disputatio) 15:21, 28 Iulii 2015 (UTC)
- Feci (nexum removi in pagina Vicidatorum et in alia pagina addidi). Lesgles (disputatio) 18:44, 28 Iulii 2015 (UTC)
- Sane. Consentio. Sed nescio quomodo facere possim congruentias quas dixisti cum en:Meat pie et de:Fleischpastete. Scisne tu? --Spurius Minucius (disputatio) 15:21, 28 Iulii 2015 (UTC)