Disputatio:Ars oeconomica

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Scio latinitem hius rei dubiam esse, quia nonnulla sunt verba quae difficiliter latine redduntur cum verba nova ac thematica sint.

1) Quomodo Latine redditur nomen artis quae Italice dicitur ingegneria ac Anglice engineering? Lexicon Recentis Latinitatis refert "doctrinam machinalem", quae est disciplina, non ars; latinitas mediae aetatis habet verbum "ingenierum" (ingenierus, -i) pro artifice, quamvis non habeat verbum pro arte ipsa. Credo equidem in recente latinitate duas esse optiones: item "ingenieria", item "machinatio". Calepinus novus habet: ingénieur = ingeniarius. Bacci: ingegnere = machinarius, machinator, doctor machinarius. Radix verbi "ingenieri" seu "ingeniarii" ex vocabulo latino "ingenium" sumpta est.

Melius potest economic engineering dici ars oeconomica. Ars ingeniaria dicitur engineering; machinatio dicitur machine, mechanism. Doctrina machinalis dicitur mechanical learning vel mechanical science, non ars ingeniaria senu latissimo. Ars machinalis dici potest mechanical engineering.Salve--Rafaelgarcia 15:46, 24 Iunii 2008 (UTC)[reply]

2) Manager (anglice) non est moderator, nam moderator in recenti latinitate indicat virum aut mulierem qui praesidet collegio sive congregationi, fortasse manager redditur administrator sive curator, credo tamen administratorem esse munus maius (anglice director). Quoque "gestor", "institor".

3) Project (anglice) differt ab italico verbo progetto, quod anglice redditur design, engineering. Puto enim project latine reddi possit "opus", enim indicat opus perfectum. Quoque coeptum, propositum, inceptum, commentum, consilium.

Project bene dici inceptum credo. X engineering optime Latine redditur Ars X ubi X genitivum aut adiectivum est. Sed non scio quomodo design dicere.--Rafaelgarcia 15:46, 24 Iunii 2008 (UTC)[reply]

4) Italicum verbum progetto indicat lineamenta, rationem, delineationem, definitionem ac latine redditur, credo equidem, "lineamenta" (design) et "designatio" (engineering)

5) Ergo project manager redditur curator operis.

Mihi videtur aptum dici operis curator.--Rafaelgarcia 15:48, 24 Iunii 2008 (UTC)[reply]

6) Anglice control differt ab italico verbo controllo, quod latine redditur inspectio sive vigilantia (in media aetate dicebatur contra-rotulus) ac similis est francogallico verbo maitrise. Enim anglicum verbum control indicat artem vigilandi ac declinationes corrigendi, forsitan reddatur "gubernatio". Namque gubernator non statuit locum quo navis tendit, sed vigilat ut navem illic perveniat et cursum componit si deviatio quaedam acciderit.

7) Ergo project control redditur "operis gubernatio", ac cost control redditur "inpensarum gubernatio" (et moderamen, regimen) una cum verbis eorum temporalibus.

8) Nescio quomodo latine reddatur pianificazione (italice), planning(anglice), forsitan reddi possit ordinatio operis, dum programmazione (italice), scheduling (anglice) redditur agenda operis. Credo methodum creandi terminologiam latinam modernam sit: id quod linguis modernis dicimus uno vocabulo uno vocabulo latine dicere debemus. Grammatica latina nos praebet regulas componendi nova vocabula per compositionem et derivationem et ipsas cotidie invenimus applicatas linguis nostris vulgaribus. Exempli gratia, vocabulum italicum programmazione habet perfectam versionem in aliis linguis europeis, ergo latine est "programmatio".