Disputatio:Ariadne

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

De nomine[fontem recensere]

Constat lubricum esse etymologiam nominibus propriis invenire. Quodsi Ariadne 'purissimam' significat, praestiterit testimonio aliquo confirmari. Praeterea, nonne dicere praestat Ariadnen potius nomen Minoum quam Graecum esse? Neander (disputatio) 08:52, 25 Ianuarii 2016 (UTC)[reply]

Audacius ego sententiam brevem "Eius nomen Graece purissima significat" removi. Oportet rem pellucidius dicere opusque philologicum citare. Significationem (iuxta aliam contradictoriam) Robertus Graves in indice libri The Greek Myths proposuit, sed ille poëta potius quam philologus fuit. Andrew Dalby (disputatio) 10:14, 25 Ianuarii 2016 (UTC)[reply]

Mortua est aut se pendens in arbore, aut in urbe Argis, fortasse a Perseo. Hanc rem testimonio non addito removebo. --Bavarese (disputatio) 13:08, 1 Iulii 2017 (UTC)[reply]