Disputatio:Opus francigenum

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Architectura gothica sive architecturae gothicum ut dicitur genus [1] illa architectura medii aevi nuncupatur quae a duodecimo (XII) saeculo usque ad sextum decimum (XVI) saeculum apud multas gentes Europaeas praevaluit. Nomen gothicum accepit, quod in aevo insequente renascentis antiquitatis ars mediaevalis despiciebatur cum barbara scilicet gothica putaretur. Praeter architecturam etiam aliae artes gothicae sicut musica vel ars pingendi vel sculptura extabant. Ipsa ars gothica artem romanicam insequebatur. Ecclesiae gothicae celebres sunt sed etiam publica et profana aedificia gothica extant.

De titulo[fontem recensere]

Hoc stilo nihil commune cum Gothis habente, nomine "operis gothici" modo peiorativo a posterioribus dati, an melius erit titulum "opus francigenum" praeponere? Andrew Dalby (disputatio) 15:01, 16 Aprilis 2020 (UTC)[reply]

Maxime consentio! Mihi videtur veram architecturam Gothicam esse Mausoleum Theoderici--Xaverius 08:21, 17 Aprilis 2020 (UTC)[reply]