Disputatio:Aoristus

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Estne ἀόριστος nomen masculinum? Tunc estne aoristus forma recta? --Xaverius 16:05, 6 Decembris 2009 (UTC)[reply]

Dubito. Est adiectivum Graecum in sensu substantivo usurpatum. Ergo Graece ἀόριστος est substantivum masculinum quia χρόνος ("tempus") est generis masculini; sed Latine "tempus" est generis neutri. Igitur Latine "(tempus) aoristum"? Fortasse alius quis librum grammaticum Latine scriptum habet. Andrew Dalby (disputatio) 17:03, 6 Decembris 2009 (UTC)[reply]
Optime, Andrew, tecum consentio. Vae mihi!, me paenitet, sed graecum sermonem ignoro.--Xaverius 18:14, 6 Decembris 2009 (UTC)[reply]
Notate bene, Andrea et Xaveri, scriptores Latinos numquam "aoristo" usos esse adiectivo. Itaque "(tempus) aoristum" vix bene valet. Quamquam Gr. aoristos suum genus a chrono accepit, ut dixit Andreas, scriptores Latini non adiectivum sed substantivum "aoristos" receperunt masculini generis. Ut melius credatis, Thesaurum Linguae Latinae adfero, in quo lemma aoristos praesto est. --Neander 21:48, 6 Decembris 2009 (UTC)[reply]
Gratias ago, Neandre! Forma Aoristos enim, sine Latinizatione, praeferenda est. Andrew Dalby (disputatio) 10:01, 7 Decembris 2009 (UTC)[reply]
Nescio an latini grammatici de graeco aoristo locuti sint; ab Aevo Medio usque ad dies nostros autem cuncti grammatici latine scribentes utentur verbo aoristus masculini generis et latina forma in -us pro -os desinenti. Sufficit celer interrogatio Googlis. Non video rationem mutamenti huius usus. --Vermondo 10:59, 8 Decembris 2009 (UTC)[reply]
Disputationi interveni, ut "aoristum" neutrius generis non exstare probarem. Si "aoristos" nimis Graece sonat, per me licet "aoristus" scribere. Eadem res ac "dialectus" / "dialectos", "nomus" / "nomos". Ceterum, Googlizando fides non est habenda, nam ibi alii alios imitantur, quo pacto falsae cognitiones quam celerrime divulgantur. --Neander 11:31, 8 Decembris 2009 (UTC)[reply]
Cum de Google locutus sum, nolebam qemvis locum hodiernae retis indicare. Interrogatio mea libros in lingua latina saeculis prateritis scriptos pertinebat. --Vermondo 11:53, 8 Decembris 2009 (UTC)[reply]