Disputatio:Anser anser

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

"Anser anser est avis aquatica..." Mihi quidem, zoologiae imperito, hoc non recte dici videtur, nam fieri non potest, ut classis navis sit, aut populus homo, aut senatus senator, nec notio 'circuli' rotunda. Anser anser, cum species taxinomica sit, vix declinationem pluralem patitur: itaque in imagine "Anseres anseres aquam inspiciunt", tamquam de duabus speciebus eiusdem nominis agatur. In imagine "Anseres anseres anseres volant" subspecierum multitudinem volantem videmus. Sin autem singulari numero utamur, non multum proficiemus, nam si "anser anser anser volat" dicamus, nonne affirmemus rem taxinomicam volare posse? ¶ Anser et ad genus taxinomicum et ad exemplar generis refertur, quia nomen simplex et naturale est, sed anser anser aegre ad exemplar significandum accommodari potest. Utinam etiam nobis nomen cotidianum et humile, sicut in multis linguis 'anser canus', praesto sit. Neander (disputatio) 09:40, 15 Maii 2016 (UTC)[reply]

Primam sententiam secundum consuetudinem meam emendavi. An tu novam versionem meliorem aut peiorem censebis, haud scio. Recte dicis: nomina zoologica duplicata, sicut hic habemus, aegre in textu currente accipienda sunt. (Botanistae talia nomina duplicata non creant.)
Si quis antea nomen q.e. "anser canus" Latine scripserit, bene! Si autem novum sit, haud idoneum censeo, quia de genere omni apud Anglos lego (en:Anser (bird)) "The waterfowl genus Anser includes all grey geese". Andrew Dalby (disputatio) 12:15, 15 Maii 2016 (UTC)[reply]
Feliciter emendasse videris, Andrea! Unam tantum sententiam mutavi. Praeterea numerum imaginum deminui — etiam nunc paene supra modum sunt — atque ad rem accommodavi. Neander (disputatio) 14:48, 15 Maii 2016 (UTC)[reply]
Putabam "A. anser est species" metonymiam acceptabilem esse (cf. Anglicum "The greylag goose (Anser anser) is a bird in the waterfowl family") sed hanc quoque versionem amo, et gratias ago de aliis emendationibus. Lesgles (disputatio) 17:06, 15 Maii 2016 (UTC)[reply]