Disputatio:Anopheles

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Declinatio?[fontem recensere]

Quomodo Anopheles (m.?) declinatur? → Sing.: anopheles, anophelis, anopheli, anophelem, anophele? An anopheles, anophelae (cf. dynastes, -ae, m.). Ac pluraliter? Andreas Raether (disputatio) 13:44, 2 Aprilis 2017 (UTC)

Nomina Graeca in -ής (neutr. -ές) cadentia adeo raro (ut credo) in Latinam accipiebantur, ut ne nativi quidem locutores in illis declinandis consentirent. Quodsi anopheles anophelis ... declinaveris (ut isoetes,-is et isosceles,-is), certe satis recte ages. Et pluraliter secundum idem paradigma. Neander (disputatio) 17:48, 2 Aprilis 2017 (UTC)
Gratias, Neander. "In abore sescenti anopheles victimis inopinantibus insidiati sunt." Rectene? Andreas Raether (disputatio) 20:43, 2 Aprilis 2017 (UTC)
Recte, ut mihi videtur. Neander (disputatio) 21:14, 2 Aprilis 2017 (UTC)