Disputatio:Annius Mela

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

"Nec dubium est" vel "non absurdum videtur"?[fontem recensere]

Haec dicta non idem significant: Primum dicit, quod re vera ita est, secundum, quod ita esse potest. Hoc "Der Neue Pauly" loco citato dixit.--Schulz-Hameln 10:55, 28 Iulii 2009 (UTC)[reply]

Quod ad significationum differentiam attinet, certe recte dicis. Mutationem vero quin coniunctionis servandae causa feci, namque, ut reapse ipse affirmas, non absurdum videtur quin ... non negat dubium sed falsitatem. Equidem rem ita didici, ut quin non eligatur nisi post dicta, quae dubium negant. Sed facile concedo me grammaticae consulentem illam ipsam rem depravasse. --Neander 21:26, 28 Iulii 2009 (UTC)[reply]

Ambiguitas?[fontem recensere]

Annius Mela . . . senator Romanus primo et secundo saeculo post Christum natum fuit. Anglice: 'Annius Mela . . . was a Roman senator in the first and second century after the birth of Christ'. Fortasse melius: Annius Mela . . . senator Romanus primo et secundo saeculis fuit vel fortasse etiam Annius Mela . . . fuit Romanus primi alteriusque saeculorum senator. IacobusAmor 12:06, 28 Iulii 2009 (UTC)[reply]