Disputatio:Anna Hutchinsonia
Appearance
Hofmannus
[fontem recensere]Hofmannus opiniones praeiudicatae exhibet, sed forsitan aliquae vocabuli aut locutiones erunt utiles:
- "HUTCHINSONIA Angla, mulier callida, sagax et spiritus contumacis, ab Antinomis novis Angliae, Independentium genere, seducta Ecclesias Novae Angliae, mire hoc Sec. turbavit. Praetextu enim repetendi sermones Cottonianos (vide de Cottono Ioh. supra) Bostoniae furores illos, hincque in totam regionem dispersit: Legem nullum usum habere in adducendis hominibus ad Christum, Hominem esse unitum Christo, sine fide ab omni aeternitate, Sanctificationem non esse bonum signum status gratiae, Magistratui non oboediendum, et Synodus enim Nov-Anglica non tantum Fraternitatem (uti vocant, Presbyterio reiecto,) sed et Sororitatem, subiectum fecit privatae potestatis clavium, unde feminis in illa Independentium Congregatione, contionandi, disputandi et decidendi controversias suffragiis suis, ius concessum. Quo in genere Hutchinsonia ita aliquandiu invaluit, ut Cottonum quoque ipsum, Virum alias pium et doctum, in suas partes, inque errores gravissimos, cum multis aliis pertraheret. Tandem vero, iusto Dei iudicio, postquam monstrosos aliquot partus omnium cum horrore enixa esset, relegata in quandam ins. cum suis, ab Indis caesa, et ultricibus flammis consumpta est. Georg. Horn. Hist. Eccl. N. T. Period. III. artic. 3. cum Notis et Observation. Leydeckeri."