Disputatio:Alea (res lusoria)
Fortasse Cavernae Draconesque est meliora. --Cimmerianus 06:46 apr 30, 2005 (UTC)
alea
[fontem recensere]In pagina tua, quae 'Alea' inscripta est, nonnulla vitia inesse videntur:
I) In talis puncta vel numeri inscripta non erant, si bene scio. Romani forma lateris cognoscebant, utrum canis an senio ... iactus esset; nam latera talorum plana, ut scripsisti, non erant.
II) Romani non talos, sed tesseras e metallo aut ebore ... fabricabant; tali autem ossa quaedam ovium vel caprarum sunt.
III) Aleisne viginti laterum Romani re vera utebantur? Nonne illae hodierni temporis aleae sunt? Unde scis de Romanorum aleis viginti laterum?
IV) Nonne melius est photographias talorum et tessarum in pagina monstrare? Mihi et tessera Romana (ut spero!) et exempla talorum sunt, quos photographare possum.
Mihi in animo non est te vituperare, sed fortasse paginam de alea emendare. Quid de hac re sentis?
--84.179.249.136 00:06 oct 8, 2005 (UTC)
vidi photographas talorum romanorum cum numeris. vidi photographas aleas vigitilateras romanas. cum deinde ad bibliotecam eam citationes quaesam. volo ut possim addere photographas alearum romanarum sed de illis rebus non didici. --Cimmerianus 01:25, 28 Decembris 2005 (UTC)
- Certe, tali mei non inscripti sunt. Sinister Petrus 04:57, 20 Iunii 2006 (UTC)
alea
[fontem recensere]Modo legi Romanos non solum talis osseis usos esse, ut ego antea scripsi, sed etiam talos aliis materiis imitando formavisse, ut tu recte scripsisti. Confiteor me erravisse. Etiam latera talorum numeros habuisse cogitari potest. --84.179.207.166 08:18 oct 8, 2005 (UTC)
alea contra tesseram et talum
[fontem recensere]Secundum http://athirdway.com/glossa/?s=alea alea est lusus cum tesseris vel talis factus, cum talus tessera vel cubus sint res ipsae. "Alea iacta est" sit exceptio vel tropus. --Alex1011 23:18, 9 Decembris 2011 (UTC)
- Ita quidem. Itaque paginam discretivam feci. Alea enim praecipue ludendi modum periculosum significat, quamquam aetate imperatoria interdum etiam corpus lusorium significabat. Neander 23:33, 9 Decembris 2011 (UTC)