Disputatio:Adfixum

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Adfixum idem valet ac affixum. Quam ob causam haec pagina creata est? --Neander 16:02, 27 Septembris 2009 (UTC)[reply]

Idem rem accidit et apud nl:wiki (vide nl:Adfix et nl:Affix). Apud nos, contribuo.
Notandum est auctor proposuisse "affixa" et "adfixa" differentia esse: "... adfixae ab aliis affixis velut interfixum, infixum, transfixum et simulfixum distinguuntur, quod non possunt morphemati insereri ..." Rem fere eandem reperio apud en:wiki in pagina en:affix: "Prefix and suffix may be subsumed under the term adfix in contrast to infix." Sed qua fonte?
Hmm, nunc googleavi "adfix prefix suffix" et repperi definitiones nonnullas verbi cuiusdam Anglici "adfix" verbo "affix" differentis. Igitur paginam pro tempore restituo et fontes postulo. Videbimus ... Andrew Dalby (disputatio) 16:53, 27 Septembris 2009 (UTC)[reply]
Equidem, quamquam linguisticam generalem iam per multos annos docui, nusquam in verbum Anglicum "adfix" incidi. Nuper The Cambridge Encyclopedia of Language a David Crystal scriptam consului, sed ne iota quidem de "adfix" dicit, de "affix" autem admodum multa. Differentia specifica inter "adfix" et "affix" facta mea opinione inutilis est, reapse impedimento, quippe cum Latine et "adfigo" et "affigo" sine ulla significationis differentia scribatur. --Neander 17:35, 27 Septembris 2009 (UTC)[reply]
International Encyclopedia of Linguistics nihil de hoc verbo scit. Andrew Dalby (disputatio) 17:39, 27 Septembris 2009 (UTC)[reply]
Item, nomen adfixi in Merriam-Webster Collegiate Dictionary non invenio. Item in Language, praeclaro de linguistica libro a Leonardo Bloomfield scripto (1933, 1961). Ergo, censeo adfixum esse eandem rem quae sit affixum. IacobusAmor 17:46, 27 Septembris 2009 (UTC)[reply]