Disputatio:Acidum desoxyribonucleicum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Nomen paginae dixit Acidum deoxyribonucleinicum dum textim paginae dixit Acidum deoxyribonucleare. Biologus non sum et nescio nomen vero. Quo modo est vero?--Xaverius 15:50, 30 Maii 2007 (UTC)

Mea quidem sententia non potest quin sit deoxyribonucleinicum: non enim spectat ad nucleum sed potius ad nucleinum, chemicum organicum. Etiam deoxyribonucleicum, nam linguae vernaculae eam figuram accipiunt, ni fallor. --Iustinus 16:10, 30 Maii 2007 (UTC)
Mea sententia nomen verum est Acidum deoxiribonucleicum vel ADN sicut in Anglice, Hispanice et Italice. Est moleculum acidum reppertum in substantia ex nucleo cellulari. Nomen nucleinicum fortasse derivatum fuit ex nomine "nucleinum" quod Friedrich Miescher Acido ADN dedit anno 1869. Vide en:DNA#History. --Rafaelgarcia 18:59, 30 Maii 2007 (UTC)
Anglice sane est DNA, sed licet verba Latine quolibet instruere. Noto autem linguis Romanicis magis acceptum esse des- quam de-. Ergo disoxyribonucleinum?? --Iustinus 19:42, 30 Maii 2007 (UTC)
Vere ita est. Erravi. Nomen Acidum desoxiribonucleicum magis aptum est Latine. Litterae ADN ordine tale magis quoque aptae sunt.--Rafaelgarcia 22:08, 30 Maii 2007 (UTC)
Exspecta parumper! Des- non est praefixum Latinum. Sive de- sive dis-, sed *des- non exstat nisi linguis romanicis. --Iustinus 06:39, 31 Maii 2007 (UTC)
Sed nomen in commentario iam manet desoxyribonucleicum! IacobusAmor 14:32, 22 Septembris 2007 (UTC)
Philippus Iustino Iacoboque sodalibus scripsit: Recte dicis, Iustine, et tu quoque, amice Iacobe. Praefixum "Desoxi", sententia Evandris, a chimicis Germanicis fictum est. Cp. "die Ausbeute des Hauptproduktes 5-Desoxi-xylo-hexadialdose" (circa 1969) Nihilominus ista non intellego, amice Iustine, si rectam viam novisti, quare palaris? Sancta Theresa sic complevit aphorismum auctore Seneca: Errare humanum est perseverare autem diabolicum (risu corruo :-) Facetiam vobis (Iacobo et Iustino) habeo: Discipulus Germanicus apud Guillelmum Stearn semper "Desoxi-D-Glucosas" pro nomine "Deoxi-D-Glucosa" scribebat; tunc Guillelmus magister pensum scholasticum discipuli adnotavit "Errare humanum est, sed in errore perseverare desmentis". Da veniam, optime Iacobe et amice Iustine, mihi introducenti facetias ineptiasque in hanc paginam gravem et austeram. A proposito egredior. Frequentatisne scholam latinam? Noscitisne paginam interretialem ubi de genetica materiam ad pensum scholasticum supplendum inveniam? Quo Libello utimini in schola? In schola mea utor libello quem pessime (risu) magistra scripsit Latine. Si designaveritis librum commendabilem de rebus biologicis, multas vobis gratias agam. Fero ad vos ut scribamus paginam latinam discipulis scholarum latinarum ad pensa efficienda de Biologia, de Botanica et de Mathematica. In America multae sunt scholae latinae quarum Schola Latina Bostoniensis prima est (risu corruo :-); discipuli non habent alium librum, praeter illum Botanical Latin Guillelmo Stearn auctore.
Alemania erat centrum chemiae in saeculis 18-20. Ergo non miror si desoxy- venit e chemicis alemanis. Nomen correctum est desoxyribonucleicum. Desoxyribonucleici molecula tamen tenet oxygenium, solum oxygenium in grege hydroxyllo carens. Ergo desoxy- non significat deoxy- (usu Anglice) nec disoxy- (invento Iacobi). Etiam omnes linguae Romanicae (e latina derivatae) adhibent Desoxyribonucleicum ad hanc moleculam referendam. Solum lingua anglica adhibet verbum deoxyribonucleic. Si nomenclatura chemica normas internationales sequenda est, norma latina pertinens est Desoxyribonucleicum.--Rafaelgarcia 15:51, 22 Septembris 2007 (UTC)
Inveni fontem: [1]--Rafaelgarcia 15:58, 22 Septembris 2007 (UTC)
Ecce altera fons de ordine acidum +adiectivum: "Nova analysis aquarum Medeviensium: Vetus sive insimus fons" (1800) auctore Jacobo Berzelio.--Rafaelgarcia 16:27, 22 Septembris 2007 (UTC)

Deoxyribonucleicum acidum[fontem recensere]

Nomen aptum est deoxyribonucleicum acidum. Latine et in linguis romanicis conservatricibus, e. g., in luso sermone, adjectivum anteponitur quod nova notione eloquitur. E. g. utuntur loquentes elocutione "alta fidelitas", pro enuntiatione "fidelitas alta". Johanus Fredericus Miescher nominabat hoc compositum deoxyribonucleinicum acidum, sed puto meliorem deoxyribonucleicum acidum dici, propterea quod vox "nucleina" obsolescit. Etiam sententia mea melius dicuntur cytosina, uracila, guanina, thymina, et adenina, quam cytosinum, uracilum, guaninum, etc. Cytosina, uracila, guanina bases nitrogenatae sunt, i.e., licet dicere cytosinam basem, guaninam basem, etc. -- [Anon]

Eo quod dicis de ordine verborum minime consentio. Lusitanice scilicet habemus "ácido desoxirribonucleico", Hispanice "Ácido desoxirribonucleico", Catalanice "Àcid desoxiribonucleic", Occitanice "Acid desoxiribonucleïc", Italice "acido desossiribonucleico", Dacoromanice "acidul dezoxiribonucleic" ... (vide paginas intervicias respectivas). Latine etiam, quamquam ordo verborum liber sit, normale est nomen substantivum loco primo ponere.
Notandum est etiam omnes linguas Romanicas forma "desoxy-", non "deoxy-", uti. Andrew Dalby (disputatio) 14:45, 21 Septembris 2007 (UTC)
Penso Miescher numquam id nominare deoxyribonucleicum acidum. Ille dixit solum nucleina. Fuit postea quid hoc nomen datur. Google Search dat acidum desoxyribonucleicum aptum esse. Ordo verbi regularis est nomen + adiectivum in nomenclatura chemica.--Rafaelgarcia 15:01, 21 Septembris 2007 (UTC)

Multos errores grammaticales invenit in paginas latinas de rebus biologicis scriptas, e. g., Structura chemica DNAcidi a Iacobus Watson et Franciscus Crick anno 1953 inventa est. Quamobrem totam pagina de DNAcido scripsi denove, expostuloque cum amicis interretialibus revidere novam paginam corrigendam. (anon)

Usor anonymus rectus est. Usor novus Eduardo, qui normas vicipaedianas nescit, multa addidamenta facit. Iam antea multi errores exstabant, nunc plurimi. Conavi errores corrigere, sed multi manent.--Rafaelgarcia 00:52, 22 Septembris 2007 (UTC)

Philippus Apolinarius scripsit omnibus: Emendavi

Ergo, ut cellula bene eas res gerat, utitur eius RNAcidorum et DNAcidorum, quae DNAcida duplicationis vi se perpetuat.

ad

Ergo, ut cellula bene eas res gerat, utitur eius RNAcidis et DNAcidis, quae DNAcida duplicationis vi se perpetuat.

propterea quod verbum actionis UTITUR requirit ablativum. Fortasse etiam melius sit

Ergo, ut cellula bene eas res gerat, utitur eius RNAcidis et DNAcidis, quae DNA duplicationis vi se perpetuat.

propterea quod acronymata in nominativo non caret terminationem casi.

Philippus Apolinarius omnibus scripsit:

Emendavit

Ergo, ut cellula bene eas res gerat, utitur eius RNAcidis et DNAcidis, quae DNAcida duplicationis vi se perpetuant.

ad

Ergo, ut cellula bene eas res gerat, utitur eius RNAcidis et DNAcidis, quae DNA duplicationis vi se perpetuant.

quia abreviatio in caso nominativo non caret terminatione. Anceps sum:

Proteina in cellulis duobus muneribus funguntur, id est, structuralibus agentibusve catalyticis.

Fortasse melius sit

Proteina in cellulis duobus muneribus funguntur, quae sunt structurale et agens catalyticis.

vel

Proteina in cellulis duobus muneribus (structuralibus agentibusve catalyticis) funguntur. (Mutationem fecit).


Anceps sum:

Postea nucleotida attrahuntur ad DNA quod nunc ex una simplice serie compositum est, et per pontes hydrogenii ligationem faciunt.

In elocutione "attrahuntur ad DNA", DNA ostendit casum accusativum; ergo caret terminatione; puto melius esse

Postea nucleotida attrahuntur ad DNAcidum quod nunc ex una simplice serie compositum est, et per pontes hydrogenii ligationem faciunt.

Nihilominus correctionem non feci, propterea quod accusativum vocis "acidum" simile nominativo; quis sit sententiam vestrum?


Philippus Apolinarius sodalibus omnibus scripsit:

Verbum actionis UTITUR petit ablativum casum. Bis jam correxi hoc errorem, sed semper aliquis restituit res. Vos precor quaesoque noli delere terminationem ablativi, quam terminationem verbum actionis "utitur" postulat.

Norma vicipaediana est ut acronyma indeclinabilia sint, vide Vicipaedia:Translatio nominum propriorum--Rafaelgarcia 02:32, 22 Septembris 2007 (UTC)


Si vis, noli uti acronymatibus; est tibi scribere, e.g.,

Ergo, ut cellula bene eas res gerat, utitur eius Ribonucleicis Acidis et Deoxyribonucleicis Acidis, quae Deoxyribonucleica Acida duplicationis vi se perpetuant.

Sed nunquam

Ergo, ut cellula bene eas res gerat, utitur eius RNA et DNA, quae DNA duplicationis vi se perpetuat.

UTITUR poscit ablativum, et Deoxyribonucleica Acida (pluralis numerus Deoxyribonucleici Acidi) quaesit verbum eius in eiusdem numero (perpetuant pro perpetuat). Inveni alios errores, quos non corrigam, quia semper aliquis eradit correctiones meas. Praeter haec, vobis in mentem volo obicere ut compleatis partem de transcriptione, quae nimis brevis exiguaque videtur mihi (discipulus sum senior in Schola Alta -- High School). Errores quos inveni, sed non correxi ratione data:

mRNA est ribonucleicum nuntians est.

Verbum actionis "est" bis apparet in elocutione. Melius: mRNA ribonucleicum nuntians est.

in initio helicem acidi deaoxyribonucleici dividit.

Melius: incipiens helicem acidi deoxyribonucleici (vel desoxyribonucleici, si hoc neologismum mavis) dividit. "in initio" male sonat; si vis, est tibi scribi "in principio" (cp. in principio deus creavit caelum et terram et spiritus domini, etc.) sed puto "incipiens" meliorem esse vocem.

Postea nucleotida attrahuntur ad DNA quod nunc ex una simplice serie compositum est, ... etc. "una simplice" sonat Hispanice vel Tuscane (una simplice storia d'amore); melius "ex simplice serie compositum est"; numerus singularis satis monstrat non esse multas series.

DNA est nominativum, ablativum, genitivum, pluralis, singularis, etc., etc. Omnes casoscasus complectit. [Usor:Rafaelgarcia|Rafaelgarcia]] 03:43, 22 Septembris 2007 (UTC)
Casus! Latina, non español! :) IacobusAmor 03:48, 22 Septembris 2007 (UTC)
Gratias tibi Iacobus. Correctus sum. Casus non casos.-- Rafaelgarcia 03:53, 22 Septembris 2007 (UTC)
De nomine DNA forma longa scribendo, sentio utendum esse ordine "acidum + desoxyribonucleicum" potius quam ordine "desoxyribonucleicum + acidum" per normas nomenclaturae chemicae.--Rafaelgarcia 03:53, 22 Septembris 2007 (UTC)

De casu ablativo et acronymis: fortasse clarius: ut cellula bene eas res gerat, utitur eius RNA et DNA ---> ut cellula bene eas res gerat, utitur sua RNA et DNA. Hic, verbum sua casum ablativum monstrat. IacobusAmor 03:57, 22 Septembris 2007 (UTC)

Sectio de proteinis[fontem recensere]

Sectionem de proteinis movi ad paginam proteinum.--Rafaelgarcia 05:11, 22 Septembris 2007 (UTC)

Philippus sodalibus omnibus scripsit: Non intellego hanc elocutionem: "Quod ad informationes geneticas propagandas pertenet,..." Nescio quid sis "pertenet"; non constat in lexico. Praeterea elocutio "Quae res" melior est si verbum actionis sit "pertinet" pro "pertenet". Cp. Livius -- Velut ea res nihil ad religionem pertinuisset(plperf. subj. < pertineo). Cicero -- Illa res ad meum officium pertinet. Si voce "res" non vultis uti, cp. Plutus -- Quid ista ad vidulum pertinent? Mutatis mutandis Quod ista ad informationes geneticas propagandas pertinent, ..." Eduardus scripsit: in initio... Melius "incipiens..." Cp. "Boicius incipiens istam Scientiam plenius demonstravit. Deinde fuerat ... etc." Eduarde, si mavis uti radice "init", cp. Guillelmus de Ockham: initians a terminis ut a prioribus, deinde cetera prosecutus, ... Valete omnes...

Ita est pertinet. Pertenet fuit erratum.--Rafaelgarcia 13:49, 22 Septembris 2007 (UTC)
Manifeste! IacobusAmor 14:32, 22 Septembris 2007 (UTC)

Non sum pars magna minimave gregis istis. Fortase propter hoc Eduardus eradebat coorrectiones meas. Quid faciam, ut accipiatis me in gregem? Sodalis meus et in schola collega Danielis Bittencourt quoque nomen ad gregem dare vult. Quid faciamus?

Debes solum conventum creare imprimendo botonem supra in angulo recto et illius rogationibus respondendo. Si vis signas tuas disputationes sic: --~~~~ Gratias--Rafaelgarcia 18:32, 23 Septembris 2007 (UTC)

acidum ? aut acetum ? desoxyribonucleicum ?[fontem recensere]

quid melius est dicendum ?

Est rectum dicere acidum desoxyribonucleicum sic, secundum nomenclaturam Latinam chemicam. Vide fontes datas supra.--Rafaelgarcia 21:01, 16 Iulii 2008 (UTC)