Disputatio:Abecedarium Finnicum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Mea sententia haec pagina est aut vitiose nominata aut continetur in falsa wikidata (Finnish alphabet). Adiectivum Nordicum enim plerumque significat terras Finnia, Suecia, Norvegia, Dania, Islandia, sed haec pagina tantum continet abecedaria in lingua Finnica et lingua Suecica usa, et nomen lemmatis non nisi Finnice (Suomen kielen aakkoset) conversum est. Ergo opinor nos debere paginam movere ad Abecedarium Finnicum aut eam augere ita, ut etiam abecedaria linguarum Norvegica, Danica, Islandica contineat, et eam coniungere aliae Wikidatae. Nonne? Φιλέτυμος (disputatio) 21:38, 30 Maii 2013 (UTC)[reply]