Disputatio:Собачье сердце

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Si non traducendum, nonne nomen paginae scribendum est litteris abecedarii Cyrillici? -- Alexander Geraščenko 12:32, 7 Decembris 2011 (UTC)[reply]

Ita, fortasse ... Oportet sine dubio aut titulum aut redirectionem litteris Cyrillicis creare (ita etiam, in talibus paginis de libris in aliis linguis scriptis, Graece, Hebraice, Devanagari etc.). An titulus anne redirectio litteras Cyrillicas monstrare debeat, haud scio. Andrew Dalby (disputatio) 12:46, 7 Decembris 2011 (UTC)[reply]
Aliae Vicipaediae titulum vertunt ("Кучешко сърце", "Hundeherz", "Heart of a Dog", "Cœur de chien" etc.) nec est redirectio litteris abecedarii Cyrillici.--Utilo 21:21, 7 Decembris 2011 (UTC)[reply]
Recte dicis, sed fortasse versio in illas linguas iam divulgatur. More nostro, sine versione divulgata, nobis haud licet titulum Latinum fingere.
De abecedario in titulis adhibendo, nuper vidi Neograecam Vicipaediam titulos in abecedariis originalibus proponere: vide e.g. el:Gesta Normannorum ducum. Igitur nobis fortasse talem rem facere oportet, i.e. titulum hic Собачье сердце proponere. Andrew Dalby (disputatio) 09:37, 23 Ianuarii 2012 (UTC)[reply]
Argumentatione tua perpensa assentio titulum nobis litteris Cyrillicis (Собачье сердце) faciendum esse.--Utilo 12:36, 23 Ianuarii 2012 (UTC)[reply]