Disputatio:'O sole mio

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

'O sole mio[fontem recensere]

Apostrophe in articulo Neapolitano 'o (< lo < illo < ille) necessaria videtur (vide nap:'O sole mio). Quaene in titulo restituenda est? Lesgles (disputatio) 04:47, 17 Maii 2015 (UTC)

Fons, quem in pagina nostra citamus, apostropham non dat. Vicipaedia, etiamsi in lingua Neapolitana scribitur, non est fons fidelis. An sit auctoritas orthographiae Neapolitanae nescio. Tibi oportet, dico ego, fontem fidelem orthographiae quam proponis citare :) ... quo citato, per me move! Andrew Dalby (disputatio) 12:25, 17 Maii 2015 (UTC)
Addo (sed iam scis) etymologiam nihil probare. Articulus Lusitanicus o, a eundem originem habet et sine apostropha scribitur. Andrew Dalby (disputatio) 12:28, 17 Maii 2015 (UTC)
Similiter in lingua Samoana, particula ʻo recte scripta usitatissme o scribitur. Inter alias res, locutio O sole mio Samoanice significat 'Oh, puer, erra!' et 'Oh, amice, vagare!' :) IacobusAmor (disputatio) 13:23, 17 Maii 2015 (UTC)
Inventio iucunda! Fontem apostrophae propono hunc anni 1901, nescio an prima editio est. De auctoritatibus orthographicis nihil scio, sed hic liber satis fidelis videtur. Lesgles (disputatio) 23:14, 17 Maii 2015 (UTC)
Optime! fontem 1901 valde amo! Cita et move!
... Iam movi ego. Andrew Dalby (disputatio) 19:16, 18 Maii 2015 (UTC)