Roman numeral 10000 CC DD.svg

Catillus iactabilis

E Vicipaedia
(Redirectum de Discus volans)
Jump to navigation Jump to search
Puer catillum iactabilem capturus.
Catillus iactabilis qui Frisbee, signum fabricationis societatis Wham-O, fert.
Catillus iactabilis in volatu.

Catillus iactabilis,[1] est res lusoria, saepissime ex plastica facta, quae volat per aera, cum lusores eam manu torserunt et baculi resilientis modo in sublime iecerunt. Quae linguis hodiernis frisbee persaepe vocatur, quamquam Wham-O, societas mercatoria, hoc nomen sibi adrogat. Nonnulli dicunt nomen frisbee trahi e Frisbie, societate saeculo XX condita, quae crusta dulcia in lancibus rotundis apud universitates Americanas vendidit, ubi scholasticos iuvabat, cum crusta ederant, discos inter se iactare.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum, Societas Litterarum Finnicarum, 2006; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, 2009. Ambo sub voce frisbee.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]