Discontinuitas Mohorovicic

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Ophiolites Ordovicianus in Reservatione Civitatis Gros Morne, Newfoundlandiae. Hoc saxum, per Moho conformatum, in superficie exponitur.
Littera A discontinuitatem Mohorovicic in promptu ponit.

Discontinuitas Mohorovicic, accuratius Discontinuitas Mohorovičić, vulgo Moho, est finis qui crustas Telluris oceanicas continentalesque ab amiculo separat.

Discontinuitas circa 5 km sub alveo oceani et fere 30 ad 50 km sub continentes iacetur; altissumum est sub Planitie Tibetana, ubi circa 75 km sub superficie demergitur. Moho igitur maximam partem in lithosphaera iacet; solum quoque definit finem inter lithosphaeram et asthenosphaeram sub iugum medium oceanicum.

Haec discontinuitas primum reperta est anno 1909, ab Andreas Mohorovicic, seismologo Croatiano, cum auctum abruptum velocitatis undarum terraemotuum (diserte undarum P) observaret. Ophiolites sunt sectiones crustae oceanicae et fortasse saxi amiculi quae in crustam continentalem per concursūs patellarum obductae sunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]