Dirmutius MacCulloch

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Dirmutius MacCulloch, historicus

Dirmutius Ninianus Ioannes vulgo Diarmaid Ninian John MacCulloch (natus 31 Octobris 1951 in Comitatu Cantiae, Anglia) est professor historiae ecclesiasticae apud Universitatem Oxoniensem (ab anno 1997) et socius (quondam tutor senior) Collegii Sanctae Crucis (ab anno 1995). Ad diaconatum Ecclesiae Anglicanae declinavit quin ordinaretur ad presbyteratum propter causas politicas.

Vita[recensere | fontem recensere]

MacCulloch legit historiam apud Collegium Churchillense Universitatis Cantabrigiensis unde baccalaureatum artium in 1972, et magistratum artium in 1976 potitus est et ubi etiam scholaris organorum fuit. Diplomate ab Universitate Liverpolitana anno 1973 in administrandis archivis acquisito, reversus est Cantabrigiam ut compleret doctoratum philosophiae anno 1977 supervidente Galfrido Elton. MacCulloch socius electus fuit Societatis Antiquariorum Londiniensium anno 1978, et socius Societatis Regiae Historicae anno 1982, et socius Academiae Britannicae anno 2001. Doctor Divinitatis est Universitatis Oxoniensis et doctoratus litterarum honore ab Universitate Angliae Orientali ditatus est.

Se coniunxit Motui Christianorum Homophylophilorum anno 1976. De conflictu inter sexualitatem ipsius et doctrinam Ecclesiae, dixit:

"Diaconus quidem ordinatus sum. Sed, vir homophylophilus constitutus, non poteram magis progredi..."

Honores et praemia[recensere | fontem recensere]

  • 1996 - pro biographia praetitulata Thomas Cranmer: A Life: James Tait Black Memorial Prize; Duff Cooper Prize
  • 2004 - pro opere Reformation: Europe’s House Divided 1490–1700: National Book Critics Circle Award; British Academy Book Prize
  • 2010 - pro opere A History of Christianity: Hessell-Tiltman Prize; Cundill Prize
  • 2011 - honor "Knight Bachelor"[1]
  • 2019 - ab Universitate Tubingae: Dr.-Leopold-Lucas-Preis

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Knights and Dames: MA–MIF apud Leigh Rayment’s Peerage

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Suffolk and the Tudors (1986)
  • The Later Reformation in England (1990)
  • Henry VIII.: Politics, Policy, and Piety (1995)
  • Thomas Cranmer: A Life (1996)
  • Tudor Church Militant: Edward VI and the Protestant Reformation (1999)
  • Reformation: Europe’s House Divided 1490–1700 (2003)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]