Directivitas

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Diagramma directivitatis.

Directivitas[1] in electromagnetica est parameter antennae vel systematis optici quod gradum metitur ad quem radiatio in unam partem emissa contrahitur. Ergo densitatem potentiae quam antenna radiat in partem eius emissionis fortissimae metitur, contra densitatem potentiae a perfecto radiatore isotropico radiatam (quae aequabiliter in omnes partes emittit), qui eandem potentiam radiat.

Directivitas antennae est elementum sui lucri; aliud elementum est efficientia electrica. Directivitas est mensura magni momenti quia multae antennae et systemata optica designantur ut undas electromagneticas in unam partem vel per angulum angustum radient. Directivitas etiam pro antenna undas electromagneticas accipiente definitur, cuius directivitas accipiendo eius directivitatem transmittendo aequat.

Directivitas verae antennae a 1.76 dBi in dipolo brevi ad 50 dBi in magna antenna patinaria variare potest.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Directivity, Antenna Theory.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Coleman, Christopher. 2004. An Introduction to Radio Frequency Engineering. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-83481-3.
stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!