Dipteros

E Vicipaedia
Dipteros

Dipteros[1] (Graece δίπτερος - duobus alis instructum) est genus templi Graeci, quod quattuor lateribus columnis circumdatum est. Aliter ac Peripteros duplicem ordinem columnarum habet. Ex genere dipteri ordine columnarum interiore omisso pseudodipteros deductum est.

Vitruvius[2] de diptero scribit:

Dipteros autem octastylos et pronao et postico, sed circa aedem duplices habet ordines columnarum, uti est aedis Quirini dorica et Ephesi Dianae ionica a Chersiphrone constituta.

Genus dipteri imprimis in Asia Minore diffusum erat. Exempla nota sunt:

Etiam Templum Iovis Olympii Athenis dipteros inchoatuum multis annis post a Hadriano imperatore anno 131/132 dedicatum est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gottfried Gruben: Die Tempel der Griechen. Hirmer, Monaci 2001 (5. ed.), ISBN 3-777-48460-1
  • Heiner Knell: Architektur der Griechen: Grundzüge. Wiss. Buchges., Darmstadiae 1988, ISBN 3-534-80028-1
  • Wolfgang Müller-Wiener, Griechisches Bauwesen in der Antike. C.H.Beck, Monaci 1988, ISBN 3-406-32993-4
  • Christoph Höcker: Metzler Lexikon antiker Architektur. 2. ed. Metzler, Stuttgardiae 2008, ISBN 978-3-476-02294-3. p. 69s.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen Latinum apud Vitruvium 3,2,7
  2. ibidem