Jump to content

Diple

E Vicipaedia

Diple (Graece διπλῆ 'duplex', duas lineas in signo ">" attingens) marginalibus ad premendam rem in textu adhibebatur. Aliquando antilambda appellatur quia lambda (Λ) litterae Graecae similis est, sed in obliquum versa. Signi prolationis hodierni aliquantum similis fuit, ac guillemets (»), signa locorum allatorum Francicorum, ex ea deducuntur.

Isidorus Hispalensis in Etymologiis dicit[1] diple ad notandos locos ex Bibliis Sacris allatos adhiberi. Mentionem etiam facit diple peri strichon (vel sticon), quae ad premendas notiones separatas adhibebatur, et diple periestigmene, quae ad notandos locos dubios adhibebatur (hoc modo obeli similis erat). Secundum Isidorum, diple obolismene sententias in comoediis et tragoediis separavit; itaque paragraphi similis fuit.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]