Dionysius Minor
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Dionysius Minor (Graece Διονύσιος ὁ Νεώτερος), alias Dionysius II, filius Dionysii Maioris et uxoris Doridis e Locris, natus circa 397 a.C.n. mortuus 343 a.C.n., patri anno 367 successit atque per decem annos Syracusanorum tyrannus fuit. Nam anno 357 a.C.n. a Syracusanis dissolutorum eius morum causa iratis atque ideo Dioni, Platonis discipulo et Dionysii avunculo, faventibus expulsus est. Locros sese recepit ubi tyrannidem instituit. Postquam Dio occisus est Dionysius Syracusas anno 346 rediit atque tyrannidem suam restituit. Iam anno 344 tamen ab iratis Syracusanis in arce obsessus duci Corinthio Timoleonti sese dedere cogitur; tunc privatus Corinthum abiit ubi ad vitam quaerendam rhetoricam docuisse dicitur. Paulo post obiit.
Praecipui fontes antiqui
[recensere | fontem recensere]- Cornelius Nepos, Liber de excellentibus ducibus exterarum gentium: X:Dio et XX:Timoleon
- Diodorus Siculus, Bibliotheca historica libris XV et XVI
- Platonis Epistulae, in primis VII et VIII
- Plutarchus, Vita Dionis passim et Vita Timoleontis 13-15
- Polyaenus, Strategemata V.2.7-8
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Federicomaria Muccioli, Dionisio II : storia e tradizione letteraria, Bononiae, CLUEB, 1999 Recensio critica Altera recensio critica
- Domenica Paola Orsi, La lotta politica a Siracusa alla metà del IV secolo A. C. Le trattative fra Dione e Dionisio II, Bari, Ediprint, 1994 Recensio critica Altera recensio critica
- Heather L. Reid et Mark Ralkowski, "Plato at Syracuse: Essays on Plato in Western Greece with a new translation of the Seventh Letter by Jonah Radding", Parnassos Press, 2019
![]() |
Lexica biographica: • Den store danske • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • |