Dioecesis Urgellensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
In tabula dioecesis Urgellensis cum novem suis partibus (archipresbyteratibus) in provincia ecclesiastica Tarraconensi videtur. Una earum est Andorra civitas (supra, colore fusco).

Dioecesis Urgellensis (Lingua Catalana: Bisbat d’Urgell [uɾˈʒeʎ]) est dioecesis Ecclesiae Catholicae Romanae in Hispania, cui episcopus Urgellensis, qui in urbe Sedis Urgelli residet, praeest. Eo praecellit, quod episcopus ex officio una cum praeside rei publicae Francicae (ut Comitis Fuxii successor) dominus est Andorrae civitatis.

Dioecesis partes Catalauniae (in provinciis Ilerda et Gerona) et totam Andorram comprehendit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Dioecesem Urgellensem spectant.

"Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)

Ecclesia cathedralis Sancta Maria Sedis Urgelli