Dioecesis Polynesiae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Signum dioecesis.

Dioecesis Polynesiae (Maorice Tikanga Pasefika), Archiepiscopo Winston Halapua duce,[1] Anglicanos in Vitis, Tonga, Samoa, et Insulis Cookianis prodest, intra Ecclesiam Anglicanam Aotearoae Novae Zelandiae et Polynesiae. Consecratus est primus dioecesis episcopus anno 1980. Cathedralis dioecesis est Cathedralis Trinitatis Sanctae, Suvae Vitiorum sitae.

Polynesia est archidioecesis, cuius episcopus titulum archiepiscopi ex officio accepit, cum praefixo iusto reverendissimi. Sub nova structurae forma nunc ab Ecclesia Anglicana in Nova Zelandia adscita, Episcopus Polynesiae ex officio est unus ex tribus episcoporum et archiepiscoporum una praesidentibus, quorum quisque est archiepiscopus metropolitanus suae tikangae propriae, et ei primatum inter se private partiunt, quamquam unum ex eorum numero de facto eligere debent, qui vicissim primatum iustum exercet, et in Congressu Primatum Communionis Anglicanae meret, in conventu internationali in alternos annos usitate habito. Archiepiscopus Polynesiae a binis episcopis suffraganis nunc adiuvatur: Episcopus Apimeleki Nadoki Qiliho Vanua Levu et Taveuni, Episcopus Gabriel Sharma Viti Levu Occidentalem ducit. Olim fuit tertius episcopus suffraganus, qui Polynesianis in Nova Zelandia profuit, sed sedes vacans manet postquam Winston Halapua episcopus dioecesanus et archiepiscopus factus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "New archbishop for Anglican Church,", Radio New Zealand News, 12 Maii 2010.