Dioecesis Aturensis et Aquae Augustae
Civitas: Francia
Situs interretialis
Fines
Forma
Vita
Dioecesis Aturensis et Aquae Augustae (Francogallice Diocèse d'Aire et Dax) est dioecesis Ecclesiae Latinae Catholicae Romanae in Francia, cuius sedes Aquarum Tarbellicarum est.
Historia
[recensere | fontem recensere]De originibus Christianis huius dioecesis nihil constat. Episcopi titulum episcopi Vicojulienses gerebant usque ad incursiones Normannorum. In Concilio Agathensi (anno 506) primum apparuit sedes Aturensis, nomen primi episcopi noti gerens: Marcelli. Haec dioecesis cum civitate Romana Aturensium coincidebat.[1].
Post Concordatum anni 1801, bulla papali Qui Christi Domini (29 Novembris 1801), dioeceses Aturensis et Aquae Augustae suppressae sunt et territorium earum in novam, vastam dioecesim incorporatum est, quae sex olim dioeceses (Aturensis, Aquae Augustae, Baionensis, Lascurrensis, Oloronensis, et Tarbiensis) et partes quattuor olim dioecesium (Burdigalensis, Vasatensis, Convenarum, et Conseranensis) complectebatur: Dioecesis Baionensis, Lascurrensis et Oloronensis.[1]
Dioecesis Aturensis Concordato diei 11 Iunii 1817 restituta, intra provinciam ecclesiasticam Auxitana collocata est, correspondens praefecturae Landarum.[1]
Die 9 Decembris 1856, decretum a Sancta Sede Episcopo Aturensi auctoritatem dedit ut titulo suo episcopatus suppressi Aquae Augustae adderet. Hoc decretum in Francia decreto imperiali die 3 Iunii 1857 acceptum est.[1]
Die 21 Martii 1933, Papa Pius XI sedem episcopalem Aturensem ad Aquae Tarbellicae sub nomine Dioecesis Aturensis et Aquae Augustae transtulit.[1]
Ab anno 2002, dioecesis Aturensis et Aquae Augustae suffraganea Archidioecesis Metropolitanae Burdigalensis est et sub provincia ecclesiastica Burdigalensi cadit.
Ecclesia cathedralis
[recensere | fontem recensere]
Ecclesia cathedralis Nostrae Dominae dicata in Aquis Tarbellicis, sedes dioecesis est ab anno 1933; eodem anno, Ecclesia cathedralis Sancti Ioannis Baptistae Aturae co-cathedralis facta est.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Dioecesem Aturensem et Aquae Augustae spectant. |
| Situs geographici et historici: |
- "Dioecesis Aturensis et Aquae Augustae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
|
Haec stipula ad Ecclesiam Catholicam Romanam spectat. Amplifica, si potes! |

