Jump to content

Dio Syracusanus

E Vicipaedia

Dio vel Dion (Graece Δίων), filius Hipparini nobilis Syracusani, natus anno 408 a.C.n. Syracusis, ibidem anno 354 mortuus, fuit Syracusanorum tyrannus inter 357 et 354: Dionysio II successit et a succesore Callippo necatus est. Simul Platonis discipulus fuit et philosophiae deditus magistrum bis in Siciliam accersivit. Per Dionem etenim Plato sperabat se tandem philosophicam rempublicam quam in libris delineaverat in terris instituere posse.

Duplici nexu cum tyranno Dionysio I conexus erat: nam soror eius Aristomacha tyranno nupserat atque ipse eorum filiam Aretam uxorem duxerat et tyranni gener factus erat cuius proximus consiliarius habebatur. Anno 367 a.C.n. Dionysius II, quem Dionysius I ex altera uxore Doride genuerat, patri successit quamquam ad imperium non satis paratus videbatur quia pater eum semper intra arcis moenia clauserat. Itaque aliquamdiu Dionem ut mentorem retinuit. Paulisper tamen invidia inter eos orta est ita ut Dio in Graeciam dimitteretur atque postremo bonis privaretur. Ibi fautores collegit atque Syracusanos sibi conciliavit tyrannidem in regnum conversurum pollicendo atque Graecas Siciliae civitates a Carthaginiensibus vastatas restiturum. Qui Dionysium e regno expulerunt. Non tamen diu imperavit Dio: quarto iam anno Callippi, Atheniensis hospitis[1], insidiis succubuit atque dolo periit.

De politica actione

[recensere | fontem recensere]

Inter modernos historicos controversia exstitit utrum revera rempublicam idealem secundum Platonis doctrinam Syracusis instituere voluerit an speciosa philosophia abusus sit ad tyrannicam potestatem sibi parandam. Constat eum amicitias cum Carthaginiensibus coluisse, quae causa fuit ob epistulam interceptam exsilii[2]; postea denuo cum in Siciliae litus cum parvo exercitu adpelleret in parvo oppido Minoa nomine a praefecto Carthaginiensi benigne acceptus et varie adiutus est[3]. Quod societatis genus non unicum est: exempli gratia anno 344 a.C.n. Hicetas auxilium Poenorum classis adversus Dionysium et Timoleontem adhibuit[4]. Non gratus erat Dio populo Syracusano (fortasse quia cum domo tyrannica cognatior erat) nedum popularium factioni duce Heraclide. Itaque antequam Dionysium ex arce expelleret Leontinos proficisci coactus est. Mox vero postquam praesidium tyranni ex arce imprudentes incolas adorti sunt illi auxilium Dionem rogaverunt et eum revocarunt in urbem. Ita bis Syracusas liberasse sese gloriabatur[5]. Ne post victoriam quidem in gratiam cum populo rediit qui ei obiciebant quod arcem et tumulum Dionysii destruere noluisset[6] et mitius eum salvum cum filio dimisisset[7] (sed ipse sororem, uxorem, filium a tyrannis salvos reciperare volebat) necnon quod agrorum divisionem reiceret[8]. Res eo usque devenerunt ut Dionis iussu Heraclides, qui Corintho ad tyrannidem evertendam et ipse venerat[9], caederetur[10]: quod scelus e Dione novum tyrannum faciebat et paulo post ipse falsi amici ictibus succubuit.

De domesticis calamitatibus

[recensere | fontem recensere]

Dio filium Hipparinum ex Areta Syracusis genuerat. At solus in exsilium proficisci coactus uxorem, sororem filiumque in tyranni potestate reliquit qui Hipparinum molliore vitiosaque educatione corrupisse dicitur. Mox Dionis uxorem insuper alio viro nuptum dedit, quae non minima causa Dioni fuit expeditionis suscipiendae. Bona subrepta minus dolebat quia divitiae sufficientes ei manebant. Victoria parta familiares salvos quidem reciperavit atque pristinam uxorem rursus habere voluit et qua etiam secundum filium genuit sed paulo antequam ipse occideretur filius Hipparinus incerta de causa (Cornelius Nepos[11] insolitam paternae educationis severitatem in culpa fuisse coniectabat) e tecto sese deiecit. Soror uxor infans Dione necato in carcerem primum coniecti sunt: deinde Hicetas olim Dionis amicus eas suscepit et paulo post, ut quidem affirmabat Plutarchus[12]. eorum corpora e nave in mare praecipitari iussit

Praecipui fontes antiqui

[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  1. Plutarchus XVII.2-3.
  2. Plutarchus, Dio 14.4-7. Cf. ibidem 5.8 et 6.5.
  3. Plutarchus, Dio 25.10-13.
  4. Plutarchus, Timoleon 9-12, 17-20.
  5. Plutarchus, Dio 38-45.
  6. Plutarchus, Dio 53.2. Timoleon 22.1-3.
  7. Plutarchus, Dio 33.5.
  8. Plutarchus, Dio 37.5-6 et 48.5-6.
  9. Cornelius Nepos V.1
  10. Cornelius Nepos VI.4-VII.1.
  11. IV.3-5. Vide etiam Plutarchum 55.4
  12. Vita Dionis 58.8-10.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]