Jump to content

Deminutivum Latinum

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Diminutivum Latinum)
Vide etiam deminutivum.

Deminutivum est vocabulum ab alio vocabulo derivatum, quod deminuat, attenuet vel temperet significatum illius vocabuli principalis. In lingua Latina non modo nomina (cum substantiva tum adiectiva), sed etiam verba deminui possunt. Deminutio efficitur suffixo stirpi principali addendo. Sic nomen 'hort-us' (a stirpe 'hort-') deminutive fit 'hort-ul-us' suffixo '-ul-' stirpi addito.

Nomina deminutiva ponuntur cum pro signo caritatis, tum familiaris loco agnominis, sicut Iacobulus ex Iacobo. Exemplum significationis contemnentis est agnomen Romulo Augusto, Augustulus, utpote quod licentius sit in imperatorem dictum.

Deminutiva nominum substantivorum et adiectivorum

[recensere | fontem recensere]

Deminutivum monstrat plerumque peioritas vel affectio in nominibus propriis. Potest quoque monstrare parvitas in aliis formis. Conservat genus nominis principalis (Vicus m. → Viculus m.) Formae iregulares sunt "Conventus" m. (qui fit "Conventiculum" n.) et "Nux" f. (quae fit "Nucleus" m.)

Suffixa deminutiva

[recensere | fontem recensere]

In lingua Latina tria suffixa deminutiva inveniuntur:

  • -(c)io, -(c)iōnis (m.). Hoc suffixum rarissime invenitur. Adhibetur tantum in nominibus substantivis spectantibus ad viros, ita ut deminutivum quoque ipsum plerumque sit generis masculini. Exempla praecipua sunt:
    • homo > homun-cio (m.)
    • Graeculus > Graecul-io (m.)
    • pūmilus > pūmil-io (m./f.)
    • pūsus > pūs-io (m.)
    • senex > senec-io (m.)
Nomen 'Graeculionis', per iocum a Petronio fictum, nobis ostendit hoc suffixum alio quoque suffixo deminutivo (i.e. -ul-) appendi posse.
  • -ŭleus (m.). Hoc quoque suffixum rarissime invenitur. Appenditur nominibus tam femininis quam masculinis, sed forma deminuta ipsa semper est generis masculini. Exempla praecipua sunt:
    • equus (m.) > ec-uleus (m.)
    • acus, -ūs (f.) > ac-uleus (m.)
    • nux, nucis (f.) > nuc-(u)leus (m.)
Huic typo deminutivorum fortasse nomen quoque 'hinnuleus' (vel 'inuleus') addendum est, cui forma principalis non est.
  • -ul- / -ol- / -l- / -(i)cul- (+ -us/-a/-um). Hoc suffixum est trium omnium maximi momenti, quo paene omnia nomina deminui possunt. Secundum declinationem et stirpem nominis principalis variae formae huius suffixi inveniuntur, quae stirpibus - interdum paulum commutatis - appenduntur, plerumque genus principalium conservantes. Nonnulla exempla sunt:
    • hort-us (m.) > hort-ul-us (m.)
    • besti-a (f.) > besti-ol-a (f.)
    • libr-um (n.) > libel-l-um (n.)
    • mulier (f.) > mulier-cul-a (f.)
    • os, oss-is (n.) > oss-icul-um (n.)
Regulae formationis deminutivorum huius typi valde nodosae sunt. Infra temptatur eas quam disertissime exponere.

Genus deminutivorum

[recensere | fontem recensere]

deminutivum adeo nominis principalis genus conservare solet ut grammatici antiqui suaderent volentibus principale genus cognoscere ut spectarent deminutivum:

Quando dubitamus principale genus, redeamus ad diminutionem et ex diminutivo cognoscimus principale genus. Hypocorismata semper generibus suis unde oriuntur consonant, pauca dissonant, velut haec rana hic ranunculus, hic unguis haec ungula, hoc glandium haec glandula,[1] hic panis hic pastillus et hoc pastillum, . . . haec beta hic betaceus,[2] haec malva hic malvaceus,[3] hoc pistrinum haec pistrilla, ut Terentius in Adelphis, hic ensis haec ensicula et hic ensiculus: sic in Rudente Plautus.[4] Dies communis generis est. Qui masculino genere dicendum putaverunt, has causas reddiderunt, quod dies festos auctores dixerunt, non festas, et quartum et quintum Kalendas, non quartam nec quintam, et cum hodie dicimus, nihil aliud quam hoc die intellegitur. Qui vero feminino, catholico utuntur, quod ablativo casu E non nisi producta finiatur, et quod deminutio eius diecula sit, non dieculus, ut ait Terentius: “quod tibi addo dieculam”. Varro autem distinxit, ut masculino genere unius diei cursum significaret, feminino autem temporis spatium. quod nemo servavit.
Varro, De Lingua Latina 11.10 (NB. Pomp. C. art. Don. GL 5.164K)
Eiusdem generis debent esse deminutiva, cuius generis sunt principalia; ut puta ideo haec domuncula generis feminini, quia et haec domus generis feminini est: exceptis scilicet paucis istis, scutum[5] pistrinum canis rana verna scutra; nam scutra scutrillus facit,[6] beta betaculus.
Servius, Commentarius in Artem Donati (Grammatici Latini ex Recensione Henrici Keilii. Vol. 4, ed. H. Keil, 1864). pagina 432, linea 17

Nomina principalia masculini generis deminutivum mittere solent in -us, feminini generis in -a, neutri generis in -um. Vide exempla:

  • later, -is (m.) > later-cul-us (m.)
  • mulier, -is (f.) > mulier-cul-a (f.)
  • tūber, -is (n.) > tūber-cul-um (n.)

Cui regulae, ut solet, sunt aliquot quoque exceptiones. Primum nomina masculina primae declinationis declinationem suam conservant et deminutivum mittunt in -ula, quod nihilominus sit generis masculini:

  • scurr-a (m.) > scurr-ul-a (m.)
  • vern-a (m.) > vern-ul-a (m.)

Deinde, ut grammatici (supra citati) quoque admittunt, nonnulla nomina nihilominus genus mutant in deminutione:

xxxExempla
principaledeminutivum
alterius generis
deminutivum
eiusdem generis
ac-us (f.)aculeus (m.)
calx, calc-is (f.)calc-ulus (m.)
can-is, -is (m./f.)can-īcula (f.)
catēn-a (f.)catēl-lus (m.)catēl-la (f.) / catēn-ula (f.)
cicer, -is (n.)cicer-cula (f.)
convent-us, -ūs (m.)convent-iculum (n.)
curr-us, -ūs (m.)curr-iculum (n.)
diē-s (m./f.)diē-cula (f.)
galēr-us (m.)galēr-iculum (n.)
gust-us, -ūs (m.)gust-ulum (n.)
linter, lintr-is (f.)lintr-iculus (m.)
nŭx, nŭc-is (f.)nŭc-(u)leus (m.)nŭc-ula (f.)
pistrīn-um (n.)pistrīl-la (f.)
rān-a (f.)rān-unculus (m.)rān-ula (f.)
statu-a (f.)stat-unculum (n.)
ungu-is, -is (m.)ung-ula (f.)ungu-iculus (m.)
vepr-ēs, -is (m.)vepr-ēcula (f.)

Regulae praecipuae deminutionis nominum

[recensere | fontem recensere]

Regulae formationis deminutivorum nominum valde difficiles sunt. Forma suffixi dependet primo a principalis declinatione, tum a stirpis terminatione. Infra primum conspectus brevis datur regularum praecipuarum uniuscuiusque declinationis, deinde conspectus magis extentus regulas quoque obsoletas et formas omnino irregulares includens.

Declinationes Prima Secundaque

[recensere | fontem recensere]

Conspectus parvus

[recensere | fontem recensere]
Stirpes
exeuntes
in:
Formatio
deminutivi
ExemplaVide
quoque:
principaledeminutivum 1deminutivum 2
-+ -ul-hort-ushort-ul-ushic
-e- / -i-+ -ol-calce-uscalce-ol-ushic
-ul--ul- > -ell-ocul-usocel-l-ushic
-ul- > -ill-bacul-umbacil-l-um
muta + r-r- > -ell-umbr-aumbel-l-ahic
-er--er- > -ell-oper-aopel-l-aoper-ul-ahic
-ēn--ēn- > -ēll-catēn-acatēl-l-acatēn-ul-ahic
-ĭn--ĭn- > -ell-pāgĭn-apāgel-l-apāgĭn-ul-ahic
-īn--īn- > -īll-crumīn-acrumīl-l-ahic
vāgīn-avāgīn-ul-a
-ōn--ōn- > -ōll-corōn-acorōl-l-acorōn-ul-ahic
-gn--gn- > -gill-pugn-uspugil-l-ushic
agn-usagn-ell -us
-mn--mn- > -mell-column-acolumel-l-ahic
aerumn-aaerumn-ul-a
-aul-
-āl-
-ēl-
-aul- > -auxill-
-āl- > -axill-
-ēl- > -exill-
paul-uspauxil-l-uspaul-ul-ushic

Regula Generalis

[recensere | fontem recensere]
ClassisExemplaExcepta
principaledeminutivumprincipaledeminutivum
Regula
principalis
vīc-usvīc-ulus
fīc-us (f.)fīc-ula
port-aport-ula
scurr-a (m.)scurr-ula (m.)
crust-umcrust-ulum

Stirpes in vocalem exeuntes

[recensere | fontem recensere]
ClassisExemplaExcepta
principaledeminutivumprincipaledeminutivum
Regula
principalis
gladi-usgladi-olus
besti-abesti-ola
palli-umpalli-olum
calce-uscalce-olus
āre-aāre-olahirne-ahirn-ula
horre-umhorre-olum

In nominibus propriis declinationis primae, "-ia" fit interdum "-illa" (Lucia → Lucilla, sed Tullia → Tulliola).

Stirpes in -ul- exeuntes

[recensere | fontem recensere]

Nomina quorum stirps exit in -ul- (seu principalia seu deminutiva) in deminutione (seu prima seu secunda) illud -ul- mutant in -ell- aut -ill-. Regulam tamen discernere difficile est. In tabula supposita multorum vocabulorum quorum stirps in -ul- exit deminutiva data sunt. Eis quae ipsa deminutiva sunt, principalia sunt praeposita, significatu tamen admodum differentia in parenthesibus () inclusa. Qui systema viderit, dicat!

Stirpes
exeuntes
in:
-
(Principale)
Principale
deminutivum primum
deminutivum
deminutivum secundum
in -ELL-in -ILL-
-B(UL)--fābul-afābell-a
-tābul-atābell-a
-C(UL)--ancul-aancill-a
-bacul-umbacill-um
-crepitācul-umcrepitācill-um
cōdexcōdicul-uscōdicill-us
mollis (adi.)mollicul-us (adi.)mollicell-us (adi.)
(pēnis)pēnicul-uspēnicill-us
avisavicul-aaucell-a
locuslocul-uslocell-us
-ocul-usocell-us
-pōcul-umpōcill-um
buccabuccul-abuccell-a
porcusporcul-usporcell-us
furcafurcul-afurcill-a
-D(UL)-haedushaedul-ushaedill-us
-F(UL)-offaofful-aŏfell-a
-G(UL)--angul-usangell-us
-singul-us (adi.)singill-atim (adv.)
-cingul-umcingill-um
(unguis)ungul-aungell-a
-M(UL)-mammamammul-amill-a
-N(UL)-āgnus)āgnul-usāgnell-us
(ānus)ānul-usānell-us
-P(UL)--manipul-usmanipell-us
pūpus/-apūpul-us/-apūpill-us/-a
-R(UL)-murmurmurmurul-ummurmurill-um
turturturturul-aturturill-a
-S(UL)-caps-acapsul-acapsell-a
pūsuspūsul-uspŭsill-us
-T(UL)-ariesarietul-usarietill-us
-catul-us/-acatell-us/-a
cist-acistul-acistell-a
pūtuspūtul-uspŭtill-us
-situl-asitell-a

Stirpes in -r- exeuntes

[recensere | fontem recensere]
Stirpes
exeuntes
in:
ExemplaRegulam generalem
secuta
principaledeminutivumprincipaledeminutivum
cons. + rlibĕr, libr-ilibel-lus
umbr-aumbel-la
fenestr-afenestel-lafenestr-afenestr-ula
sacr-umsacel-lum
-ĕr-misĕr, misĕr-i (adi.)misel-lusmisĕr, misĕr-i (adi.)misĕr-ulus
tenĕr, tenĕr-i (adi.)tenel-lustenĕr, tenĕr-i (adi.)tenĕr-ulus
puĕr, puĕr-ipuel-luspuĕr, puĕr-ipuĕr-ulus
opĕr-aopel-laopĕr-aopĕr-ula
tessĕr-atessel-latessĕr-atessĕr-ula
camĕr-acamel-lalittĕr-alittĕr-ula
patĕr-apatel-la
-ŏr-amphŏr-aampul-la
-ŭr-satŭr, satŭr-i (adi.)satul-lus

Stirpes in -n- exeuntes

[recensere | fontem recensere]
Stirpes
exeuntes
in:
ExemplaRegulam generalem
secuta
principaledeminutivumprincipaledeminutivum
-ēn-catēn-acatēl-la /-lus (m.)catēn-acatēn-ula
cēn-acēn-ula
habēn-ahabēn-ula
harēn-aharēn-ula
vēn-avēn-ula
ahēn-umahēn-ulum
-ĭn-asĭn-us/-aasel-lus/-ladomĭn-usdomĭn-ulus
gemĭn-usgemel-lus
fēmĭn-afēmel-lasarcĭn-asarcĭn-ula
fiscĭn-afiscel-lafuscĭn-afuscĭn-ula
pāgĭn-apāgel-lapāgĭn-apāgĭn-ula
lāmĭn-alāmel-la
patĭn-apatel-la
-īn-bovīn-us (adi.)bovīl-lusgallīn-agallīn-ula
catīn-uscatīl-luspiscīn-apiscīn-ula
lupīn-uslupīl-lusspīn-aspīn-ula
crumīn-acrumīl-lavāgīn-avāgīn-ula
salīn-umsalīl-lum
pulvīn-uspulvīl-lus
pistrīn-umpistrīl-la (f.)
vīn-umvīl-lum
-ōn-corōn-acorōl-lacorōn-acorōn-ula
persōn-apersōl-lacaupōn-acaupōn-ula
zōn-azōn-ula
-gn-pugn-uspugil-lusagn-usagn-ellus
sign-umsigil-lum
tign-umtigil-lum
-mn-column-acolumel-laaerumn-aaerumn-ula
lāmn-alāmel-lalāmn-alāmn-ula
scamn-umscabel-lum
scabil-lum
scamil-lus (m.)
domn-adomn-ula

Deminutiva in -xill- exeuntia

[recensere | fontem recensere]
Stirpes
exeuntes
in:
ExemplaExcepta
principaledeminutivumprincipaledeminutivum
-aul-
-āl-
-ēl-
paul-us (adi.)pauxil-luspaul-us (adi.)paul-ulus
pāl-uspaxil-lus
tāl-ustaxil-lus
āl-aaxil-laāl-aāl-icula
māl-amaxil-la
vēl-umvexil-lum
deminutiva
exeuntia
in:
Exempla
principaledeminutivum
irregulare
deminutivum
regulare
-CUL-lagoen-a / lagōnalagun-cula
-ĀCUL-vern-a (m.)vern-āculus (m. / adi.)vern-ula (m.)
-ICUL-āl-aāl-iculaaxil-la
bland-us (adi.)bland-iculusbland-ulus
galēr-us (m.)galēr-iculum (n.)
montān-us (adi.)montān-iculus
pann-uspann-iculuspann-ulus
pugn-apugn-icula
thyrs-usthyrs-iculus
uter-usutr-iculus
-IOL-sigill-umsigill-iolum
tympan-umtympan-iolum
-UNCUL-av-usav-unculus
lemb-uslemb-unculus
mendāci-ummendāci-unculum
petas-uspetas-unculus
rān-a (f.)rān-unculus (m.)rān-ula (f.)
statu-a (f.)stat-unculum (n.)
tuguri-umtuguri-unculumtuguri-olum
-USCUL-rām-usrām-usculusrām-ulus
-ULEUSequ-usec-uleusec-ulus / equolus

Declinatio Tertia

[recensere | fontem recensere]

Conspectus parvus

[recensere | fontem recensere]

Nomina tertiae declinationis parisyllaba in -es, -is et -e

Nomina
exeuntia
in:
Formatio
deminutivi
ExemplaVide
quoque:
principaledeminutivum 1deminutivum 2
-ēs-ēcul-vulp-ēsvulp-ēcul-ahic
-is-icul-nāv-isnāv-icul-ahic
-icul-rēt-ĕrēt-icul-umhic

Cetera nomina tertiae declinationis

Stirpes
exeuntes
in:
Formatio
deminutivi
ExemplaVide
quoque:
principaledeminutivum 1deminutivum 2
-c- / -g-+ -ul-făx, făc-isfăc-ul-ahic
-t- / -d-+ -ul-nepōs, nepōt-isnepōt-ul-ushic
+ -icul-anăs, anăt-isanăt-icul-a
-p- / -b-+ -icul-plēbs, plēb-isplēb-icul-ahic
-n--ōn- > -uncul-ratio, ratiōn-isratiun-cul-ahic
-ĭn- > -uncul-homo, homĭn-ishomun-cul-us
-r(r)- / -l(l)-+ -cul-mulier, -ismulier-cul-ahic
-r- < -s-+ -cul-mūs, mūr-ismūs-cul-ushic
rūmor, rūmōrisrūmus-cul-us
plures cons.+ -icul-venter, ventr-isventr-icul-ushic

Nomina in -ēs, -is exeuntia

[recensere | fontem recensere]
Nomina
exeuntia
in:
ExemplaExcepta
principaledeminutivumprincipaledeminutivum
-ēs, -isvulp-ēs, -isvulp-ēculasaepēs, -issaep-icula
nūb-ēs, -isnūb-ēcula
vepr-ēs, -is (m.)vepr-ēcula (f.)

Nomina in -is, -is (m./f.) aut -ĕ, -is (n.) exeuntia

[recensere | fontem recensere]
Nomina
exeuntia
in:
ExemplaExcepta
principaledeminutivumprincipaledeminutivum
-is, -is (m./f.)
-ĕ, -is (n.)
turr-is, -isturr-iculavall-is, -isvall-ēcula
nāv-is, -isnāv-iculavīt-is, -isvīt-ēcula (iuxta vīt-icula)
ign-is, -isign-iculuscorb-iscorb-ula
fort-is, -is (adi.)fort-iculusvirid-is, -is (adi.)virid-ulus
rēt-ĕ, -is (n.)rēt-iculumass-is, -isass-ula
can-is, -is (m./f.)can-īcula (f.)iuven-is, -isiuven-culus
cut-is, -iscut-īcula
febr-is, -isfebr-īcula

Stirpes in -c- et -g- exeuntes

[recensere | fontem recensere]
Stirpes
exeuntes
in:
ExemplaExcepta
principaledeminutivumprincipaledeminutivum
-c-
-g-
făx, făc-isfăc-ula
nŭx, nŭc-is (f.)nŭc-ulanŭx, nŭc-is (f.)nŭc(u)leus (m.)
rēx, rēg-isrēg-ulus
vōx, vōc-isvōc-ula
audāx, audāc-is (adi.)audāc-ulus
lanx, lanc-islanc-ulalanx, lanc-islanc-icula
falx, falc-isfalc-ulafalx, falc-isfalc-icula
calx, calc-is (f.)calc-ulus (m.)

Stirpes in -t- et -d- exeuntes

[recensere | fontem recensere]
Stirpes
exeuntes
in:
deminutiva in -ul-deminutiva in -icul-Formae irregulares
principaledeminutivumprincipaledeminutivumprincipaledeminutivum
-t-
-d-
nepōs, nepōt-isnepōt-uluspyxis, pyxid-ispyxid-iculalapis, lapid-islapil-lus
aetās, aetāt-isaetāt-ulaanăs, anăt-isanăt-iculacor, cordiscor-culum
civitās, civitāt-iscivitāt-ulalucuns, lucunt-islucun-culus
mercēs, mercēd-ismercēd-ulapēs, pĕd-ispĕd-iculuspēs, pĕd-ispĕd-iolus / pĕt-iolus
caput, capit-iscapit-ulumsors, sort-issort-icula
glans, gland-isgland-ulapuls, pult-ispult-icula
valens, valent-is (adi.)valent-ulusdens, dent-isdent-iculus
infans, infant-is (adi.)infant-uluslens, lent-islent-icula
blandiloquens, ~nt-is (adi.)blandiloquent-ulusfons, font-isfont-iculus
adulescens, ~nt-is (adi.)adulescent-uluspons, pont-ispont-iculus
ariēs, ariĕt-isariĕt-illuspars, part-ispart-icula

Stirpes in -p- et -b- exeuntes

[recensere | fontem recensere]
Stirpes
exeuntes
in:
ExemplaExcepta
principaledeminutivumprincipaledeminutivum
-p-?
-b-
plēbs, plēb-isplēb-icula(plēbēs, -is)plēb-ēcula
scrobs, scrob-isscrob-iculus
trabs, trab-istrab-icula(trabēs, -is)trab-ēcula

Stirpes in -n- exeuntes

[recensere | fontem recensere]
Stirpes
exeuntes
in:
ExemplaExcepta
principaledeminutivumprincipaledeminutivum
-n-ratio, ratiōn-isratiun-cula
sermo, sermōn-issermun-culus
lēno, lēnōn-islēnun-culuslēno, lēnōn-islēnul-lus
homo, homĭn-ishomun-culushomo, homĭn-ishomul-lus / homun-cio, ~ōnis
caro, carn-iscarun-cula
pectĕn, pectĭn-ispectun-culusflumĕn, flumĭn-isflum-icellum
sanguis, sanguĭn-issangun-culus

Stirpes in -r(r)- et -l(l)- et -s- exeuntes

[recensere | fontem recensere]
Stirpes
exeuntes
in:
ExemplaExcepta
principaledeminutivumprincipaledeminutivum
-r(r)-later, later-islater-culuslater, later-islater-iculus
mulier, mulier-ismulier-culafūr, fūr-isfūr-unculus
tūber, tūber-istūber-culumturtŭr, turtŭr-is (m./f.)turtŭr-illa
cicer, cicer-is (n.)cicer-cula (f.)murmŭr, murmŭr-is (n.)murmŭr-illum
pauper, pauper-is (adi.)pauper-culusiecŭr, iecŏr-isiecus-culum
amātor, amātōr-isamātor-culus
soror, sorōr-issoror-cula
vēr, vēr-isvēr-culum
far, farr-isfar-culum
-l(l)-mel, mell-ismel-culum
-s-vās, vās-isvās-culum

Stirpes in -r- ex -s- orta exeuntes

[recensere | fontem recensere]
Stirpes
exeuntes
in:
ExemplaExcepta
principaledeminutivumprincipaledeminutivum
-r- ex -s-mās, măr-is (m. subst.)mās-culus (adi.)
pulvis, pulvĕr-ispulvis-culus
flōs, flōr-isflōs-culus
ōs, ōr-isōs-culum
mūs, mūr-ismūs-culus
mūnŭs, mūnĕr-ismūnus-culumvetus, vetĕr-is (adi.)vet-ulus
corpŭs, corpŏr-iscorpus-culum
meliŏr, meliōr-is (adi.)melius-culus
rūmŏr, rūmōr-isrūmus-culus
arbŏr, arbŏr-isarbus-cula
'iecur'iecŭr, iecŏr-isiecus-culum

Stirpes in -u- et -v- exeuntes

[recensere | fontem recensere]
Stirpes
exeuntes
in:
ExemplaExcepta
principaledeminutivumprincipaledeminutivum
-u-sūs, sŭ-is (m./f.)sŭ-cula (f.)
-v-bōs, bŏv-is (m./f.)bū-cula (f.)

Stirpes in duas aut plures consonantes exeuntes

[recensere | fontem recensere]
Stirpes
exeuntes
in:
ExemplaExcepta
principaledeminutivumprincipaledeminutivum
duas aut plures
consonantes
venter, ventr-isventr-iculuspăter, pătr-ispăter-culus
linter, lintr-is (f.)lintr-iculus (m.)māter, mātr-ismāter-cula
uter, utr-isutr-iculusfrāter, frātr-isfrāter-culus / frātel-lus
ācer, ācr-is (adi.)ācr-iculus
os, oss-isoss-iculum

Declinatio Quarta

[recensere | fontem recensere]
ClassisExemplaExcepta
principaledeminutivumprincipaledeminutivum
Regula
generalis
art-usart-iculuslac-uslac-usculus
vers-usvers-iculus
convent-us (m.)convent-iculum (n.)gust-us (m.)gust-ulum (n.)
curr-us (m.)curr-iculum (n.)
an-us (f.)an-iculadom-us (f.)dom-uncula /-uscula
man-us (f.)man-iculaac-us (f.)aculeus (m.)
corn-ucorn-iculum
gen-ugen-iculum

Declinatio Quinta

[recensere | fontem recensere]
ClassisExemplaExcepta
principaledeminutivumprincipaledeminutivum
Regula
principalis
diē-s (m./f.)diē-cula (f.)
rē-s (f.)rē-cula (f.)rē-s (f.)rēs-cula (f.)
spē-s (f.)spē-cula (f.)
plēbē-s (f.)plēbē-cula (f.)

Deminutiva ambigua

[recensere | fontem recensere]
  • catellus < catulus & catena
  • catella < catula & catena
  • manicula < manus & manica
  • patella < patera & patina (synonyma)
  • petasunculus < petasus & petaso
  • scutella < scutula & scutra (synonyma)
  • utriculus < uter & uterus

Deminutivus Bigeminus

[recensere | fontem recensere]
Variae formae deminutivi Capitis, cum Signo Infinitatis

Cum suffixum est "-ulus, -a, -um," deminutivus Bigeminus est "-ellus, -a, -um." Ergo "Capitulum" (Dimutiva versio Capiti) fit "Capitellum" (quoque neutrum). Deminutivus Trigeminus est "-ellulus, -a, -um," sicut "Capitellulum". Tum potis est fieri formae infinitae (vide Imaginem.)

Deminutiva adverbiorum

[recensere | fontem recensere]
  • clam > clanculum
  • diu > diutule
  • longe > longule
  • saepe > saepicule
  • saepius > saepiuscule

Deminutiva verborum

[recensere | fontem recensere]

In verbis, deminutivum semper geret coniugationem primam, "-ill-" inter radicem et finem addens. Exempli gratia:

Exempla
principaledeminutivum
cant-ō, -āre (1a)cant-illō, -āre (1a)
cōnscrīb-ō, -ere (2a)cōnscrīb-illō, -āre (1a)
occ-ō, -āre (1a)occ-illō, -āre (1a)
sorb-eō, -ēre (4a)sorb-illō, -āre (1a)
  1. Nomen 'glandula' non, ut grammaticus putat, derivatum est a nomine 'glandium', sed a nomine 'glans' a quo illud 'glandium' quoque derivatum est.
  2. Betaceus non est diminutivum sed adiectivum cuius forma masculina nonnumquam adhibetur pro substantivo. Aut grammaticus noster errat, aut scriba aliquis: secundum Servium (vide supra) diminutivum betae est betaculus.
  3. Vide notam priorem de betaceo.
  4. In fabula cui titulus est Rudens Plautus ter utitur diminutivo 'ensiculus'; 'ensicula' autem non invenitur nisi apud grammaticos.
  5. Non liquet quid sibi velit illud 'scutum'; in lexicis Latinis nullum diminutivum invenitur praeter illud regulare 'scutulum'.
  6. Servius est auctor unicus illius 'scutrilli', in lexicis modo inveniuntur 'scutella' et 'scutula', quarum utraque genus principale conservat.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]