Latinitas nondum censa

Deminutivum Latinum

E Vicipaedia
(Redirectum de Diminutivum (Latinum))
Salire ad: navigationem, quaerere
Vide etiam deminutivum.

Deminutivum est vocabulum ab alio vocabulo derivatum, quod deminuat, attenuet vel temperet significatum illius vocabuli principalis. In lingua Latina non modo nomina (cum substantiva tum adiectiva), sed etiam verba deminui possunt. Deminutio efficitur suffixo stirpi principali addendo. Sic nomen 'hort-us' (a stirpe 'hort-') deminutive fit 'hort-ul-us' suffixo '-ul-' stirpi addito.

Exemplum nominis peiorativum est agnomen Romulo Augusto, Augustulus, monstrans insignificantiam suam. Est nonnumquam signum affectionis vel agnomen, ceu Iacobulus ex Iacobo, plerumque vocativo. "-lus" et "-la" sunt saepe formae apud fines verborum. "olus" datur postquam vocalis (Gladius → Gladiolus)

Deminutiva nominum substantivorum et adiectivorum[recensere | fontem recensere]

Deminutivum monstrat plerumque peioritas vel affectio in nominibus propriis. Potest quoque monstrare parvitas in aliis formis. Conservat genus nominis principalis (Vicus m. → Viculus m.) Formae iregulares sunt "Conventus" m. (qui fit "Conventiculum" n.) et "Nux" f. (quae fit "Nucleus" m.)

Suffixa deminutiva[recensere | fontem recensere]

In lingua Latina tria suffixa deminutiva inveniuntur:

  • -(c)io, -(c)iōnis (m.). Hoc suffixum rarissime invenitur. Adhibetur tantum in nominibus substantivis spectantibus ad viros, ita ut deminutivum quoque ipsum plerumque sit generis masculini. Exempla praecipua sunt:
    • homo > homun-cio (m.)
    • Graeculus > Graecul-io (m.)
    • pūmilus > pūmil-io (m./f.)
    • pūsus > pūs-io (m.)
    • senex > senec-io (m.)
Nomen 'Graeculionis', per iocum a Petronio fictum, nobis ostendit hoc suffixum alio quoque suffixo deminutivo (i.e. -ul-) appendi posse.
  • -ŭleus (m.). Hoc quoque suffixum rarissime invenitur. Appenditur nominibus tam femininis quam masculinis, sed forma deminuta ipsa semper est generis masculini. Exempla praecipua sunt:
    • equus (m.) > ec-uleus (m.)
    • acus, -ūs (f.) > ac-uleus (m.)
    • nux, nucis (f.) > nuc-(u)leus (m.)
Huic typo deminutivorum fortasse nomen quoque 'hinnuleus' (vel 'inuleus') addendum est, cui forma principalis non est.
  • -ul- / -ol- / -l- / -(i)cul- (+ -us/-a/-um). Hoc suffixum est trium omnium maximi momenti, quo paene omnia nomina deminui possunt. Secundum declinationem et stirpem nominis principalis variae formae huius suffixi inveniuntur, quae stirpibus - interdum paulum commutatis - appenduntur, plerumque genus principalium conservantes. Nonnulla exempla sunt:
    • hort-us (m.) > hort-ul-us (m.)
    • besti-a (f.) > besti-ol-a (f.)
    • libr-um (n.) > libel-l-um (n.)
    • mulier (f.) > mulier-cul-a (f.)
    • os, oss-is (n.) > oss-icul-um (n.)
Regulae formationis deminutivorum huius typi valde nodosae sunt. Infra temptatur eas quam disertissime exponere.

Genus deminutivorum[recensere | fontem recensere]

deminutivum adeo nominis principalis genus conservare solet ut grammatici antiqui suaderent volentibus principale genus cognoscere ut spectarent deminutivum:

Quando dubitamus principale genus, redeamus ad diminutionem et ex diminutivo cognoscimus principale genus. Hypocorismata semper generibus suis unde oriuntur consonant, pauca dissonant, velut haec rana hic ranunculus, hic unguis haec ungula, hoc glandium haec glandula,[1] hic panis hic pastillus et hoc pastillum, . . . haec beta hic betaceus,[2] haec malva hic malvaceus,[3] hoc pistrinum haec pistrilla, ut Terentius in Adelphis, hic ensis haec ensicula et hic ensiculus: sic in Rudente Plautus.[4] Dies communis generis est. Qui masculino genere dicendum putaverunt, has causas reddiderunt, quod dies festos auctores dixerunt, non festas, et quartum et quintum Kalendas, non quartam nec quintam, et cum hodie dicimus, nihil aliud quam hoc die intellegitur. Qui vero feminino, catholico utuntur, quod ablativo casu E non nisi producta finiatur, et quod deminutio eius diecula sit, non dieculus, ut ait Terentius: “quod tibi addo dieculam”. Varro autem distinxit, ut masculino genere unius diei cursum significaret, feminino autem temporis spatium. quod nemo servavit.
Varro, De Lingua Latina 11.10 (NB. Pomp. C. art. Don. GL 5.164K)
Eiusdem generis debent esse deminutiva, cuius generis sunt principalia; ut puta ideo haec domuncula generis feminini, quia et haec domus generis feminini est: exceptis scilicet paucis istis, scutum[5] pistrinum canis rana verna scutra; nam scutra scutrillus facit,[6] beta betaculus.
Servius, Commentarius in Artem Donati (Grammatici Latini ex Recensione Henrici Keilii. Vol. 4, ed. H. Keil, 1864). pagina 432, linea 17

Nomina principalia masculini generis deminutivum mittere solent in -us, feminini generis in -a, neutri generis in -um. Vide exempla:

  • later, -is (m.) > later-cul-us (m.)
  • mulier, -is (f.) > mulier-cul-a (f.)
  • tūber, -is (n.) > tūber-cul-um (n.)

Cui regulae, ut solet, sunt aliquot quoque exceptiones. Primum nomina masculina primae declinationis declinationem suam conservant et deminutivum mittunt in -ula, quod nihilominus sit generis masculini:

  • scurr-a (m.) > scurr-ul-a (m.)
  • vern-a (m.) > vern-ul-a (m.)

Deinde, ut grammatici (supra citati) quoque admittunt, nonnulla nomina nihilominus genus mutant in deminutione:

xxx Exempla
principale deminutivum
alterius generis
deminutivum
eiusdem generis
ac-us (f.) aculeus (m.)
calx, calc-is (f.) calc-ulus (m.)
can-is, -is (m./f.) can-īcula (f.)
catēn-a (f.) catēl-lus (m.) catēl-la (f.) / catēn-ula (f.)
cicer, -is (n.) cicer-cula (f.)
convent-us, -ūs (m.) convent-iculum (n.)
curr-us, -ūs (m.) curr-iculum (n.)
diē-s (m./f.) diē-cula (f.)
galēr-us (m.) galēr-iculum (n.)
gust-us, -ūs (m.) gust-ulum (n.)
linter, lintr-is (f.) lintr-iculus (m.)
nŭx, nŭc-is (f.) nŭc-(u)leus (m.) nŭc-ula (f.)
pistrīn-um (n.) pistrīl-la (f.)
rān-a (f.) rān-unculus (m.) rān-ula (f.)
statu-a (f.) stat-unculum (n.)
ungu-is, -is (m.) ung-ula (f.) ungu-iculus (m.)
vepr-ēs, -is (m.) vepr-ēcula (f.)

Regulae praecipuae deminutionis nominum[recensere | fontem recensere]

Regulae formationis deminutivorum nominum valde difficiles sunt. Forma suffixi dependet primo a principalis declinatione, tum a stirpis terminatione. Infra primum conspectus brevis datur regularum praecipuarum uniuscuiusque declinationis, deinde conspectus magis extentus regulas quoque obsoletas et formas omnino irregulares includens.

Declinationes Prima Secundaque[recensere | fontem recensere]

Conspectus parvus[recensere | fontem recensere]

Stirpes
exeuntes
in:
Formatio
deminutivi
Exempla Vide
quoque:
principale deminutivum 1 deminutivum 2
- + -ul- hort-us hort-ul-us hic
-e- / -i- + -ol- calce-us calce-ol-us hic
-ul- -ul- > -ell- ocul-us ocel-l-us hic
-ul- > -ill- bacul-um bacil-l-um
muta + r -r- > -ell- umbr-a umbel-l-a hic
-er- -er- > -ell- oper-a opel-l-a oper-ul-a hic
-ēn- -ēn- > -ēll- catēn-a catēl-l-a catēn-ul-a hic
-ĭn- -ĭn- > -ell- pāgĭn-a pāgel-l-a pāgĭn-ul-a hic
-īn- -īn- > -īll- crumīn-a crumīl-l-a hic
vāgīn-a vāgīn-ul-a
-ōn- -ōn- > -ōll- corōn-a corōl-l-a corōn-ul-a hic
-gn- -gn- > -gill- pugn-us pugil-l-us hic
agn-us agn-ell -us
-mn- -mn- > -mell- column-a columel-l-a hic
aerumn-a aerumn-ul-a
-aul-
-āl-
-ēl-
-aul- > -auxill-
-āl- > -axill-
-ēl- > -exill-
paul-us pauxil-l-us paul-ul-us hic

Regula Generalis[recensere | fontem recensere]

Classis Exempla Excepta
principale deminutivum principale deminutivum
Regula
principalis
vīc-us vīc-ulus
fīc-us (f.) fīc-ula
port-a port-ula
scurr-a (m.) scurr-ula (m.)
crust-um crust-ulum

Stirpes in vocalem exeuntes[recensere | fontem recensere]

Classis Exempla Excepta
principale deminutivum principale deminutivum
Regula
principalis
gladi-us gladi-olus
besti-a besti-ola
palli-um palli-olum
calce-us calce-olus
āre-a āre-ola hirne-a hirn-ula
horre-um horre-olum

In nominibus propriis declinationis primae, "-ia" fit interdum "-illa" (Lucia → Lucilla, sed Tullia → Tulliola).

Stirpes in -ul- exeuntes[recensere | fontem recensere]

Nomina quorum stirps exit in -ul- (seu principalia seu deminutiva) in deminutione (seu prima seu secunda) illud -ul- mutant in -ell- aut -ill-. Regulam tamen discernere difficile est. In tabula supposita multorum vocabulorum quorum stirps in -ul- exit deminutiva data sunt. Eis quae ipsa deminutiva sunt, principalia sunt praeposita, significatu tamen admodum differentia in parenthesibus () inclusa. Qui systema viderit, dicat!

Stirpes
exeuntes
in:
-
(Principale)
Principale
deminutivum primum
deminutivum
deminutivum secundum
in -ELL- in -ILL-
-B(UL)- - fābul-a fābell-a
- tābul-a tābell-a
-C(UL)- - ancul-a ancill-a
- bacul-um bacill-um
- crepitācul-um crepitācill-um
cōdex cōdicul-us cōdicill-us
mollis (adi.) mollicul-us (adi.) mollicell-us (adi.)
(pēnis) pēnicul-us pēnicill-us
avis avicul-a aucell-a
locus locul-us locell-us
- ocul-us ocell-us
- pōcul-um pōcill-um
bucca buccul-a buccell-a
porcus porcul-us porcell-us
furca furcul-a furcill-a
-D(UL)- haedus haedul-us haedill-us
-F(UL)- offa offul-a ŏfell-a
-G(UL)- - angul-us angell-us
- singul-us (adi.) singill-atim (adv.)
- cingul-um cingill-um
(unguis) ungul-a ungell-a
-M(UL)- mamma mammul-a mill-a
-N(UL)- āgnus) āgnul-us āgnell-us
(ānus) ānul-us ānell-us
-P(UL)- - manipul-us manipell-us
pūpus/-a pūpul-us/-a pūpill-us/-a
-R(UL)- murmur murmurul-um murmurill-um
turtur turturul-a turturill-a
-S(UL)- caps-a capsul-a capsell-a
pūsus pūsul-us pŭsill-us
-T(UL)- aries arietul-us arietill-us
- catul-us/-a catell-us/-a
cist-a cistul-a cistell-a
pūtus pūtul-us pŭtill-us
- situl-a sitell-a

Stirpes in -r- exeuntes[recensere | fontem recensere]

Stirpes
exeuntes
in:
Exempla Regulam generalem
secuta
principale deminutivum principale deminutivum
cons. + r libĕr, libr-i libel-lus
umbr-a umbel-la
fenestr-a fenestel-la fenestr-a fenestr-ula
sacr-um sacel-lum
-ĕr- misĕr, misĕr-i (adi.) misel-lus misĕr, misĕr-i (adi.) misĕr-ulus
tenĕr, tenĕr-i (adi.) tenel-lus tenĕr, tenĕr-i (adi.) tenĕr-ulus
puĕr, puĕr-i puel-lus puĕr, puĕr-i puĕr-ulus
opĕr-a opel-la opĕr-a opĕr-ula
tessĕr-a tessel-la tessĕr-a tessĕr-ula
camĕr-a camel-la littĕr-a littĕr-ula
patĕr-a patel-la
-ŏr- amphŏr-a ampul-la
-ŭr- satŭr, satŭr-i (adi.) satul-lus

Stirpes in -n- exeuntes[recensere | fontem recensere]

Stirpes
exeuntes
in:
Exempla Regulam generalem
secuta
principale deminutivum principale deminutivum
-ēn- catēn-a catēl-la /-lus (m.) catēn-a catēn-ula
cēn-a cēn-ula
habēn-a habēn-ula
harēn-a harēn-ula
vēn-a vēn-ula
ahēn-um ahēn-ulum
-ĭn- asĭn-us/-a asel-lus/-la domĭn-us domĭn-ulus
gemĭn-us gemel-lus
fēmĭn-a fēmel-la sarcĭn-a sarcĭn-ula
fiscĭn-a fiscel-la fuscĭn-a fuscĭn-ula
pāgĭn-a pāgel-la pāgĭn-a pāgĭn-ula
lāmĭn-a lāmel-la
patĭn-a patel-la
-īn- bovīn-us (adi.) bovīl-lus gallīn-a gallīn-ula
catīn-us catīl-lus piscīn-a piscīn-ula
lupīn-us lupīl-lus spīn-a spīn-ula
crumīn-a crumīl-la vāgīn-a vāgīn-ula
salīn-um salīl-lum
pulvīn-us pulvīl-lus
pistrīn-um pistrīl-la (f.)
vīn-um vīl-lum
-ōn- corōn-a corōl-la corōn-a corōn-ula
persōn-a persōl-la caupōn-a caupōn-ula
zōn-a zōn-ula
-gn- pugn-us pugil-lus agn-us agn-ellus
sign-um sigil-lum
tign-um tigil-lum
-mn- column-a columel-la aerumn-a aerumn-ula
lāmn-a lāmel-la lāmn-a lāmn-ula
scamn-um scabel-lum
scabil-lum
scamil-lus (m.)
domn-a domn-ula

Deminutiva in -xill- exeuntia[recensere | fontem recensere]

Stirpes
exeuntes
in:
Exempla Excepta
principale deminutivum principale deminutivum
-aul-
-āl-
-ēl-
paul-us (adi.) pauxil-lus paul-us (adi.) paul-ulus
pāl-us paxil-lus
tāl-us taxil-lus
āl-a axil-la āl-a āl-icula
māl-a maxil-la
vēl-um vexil-lum

Excepta[recensere | fontem recensere]

deminutiva
exeuntia
in:
Exempla
principale deminutivum
irregulare
deminutivum
regulare
-CUL- lagoen-a / lagōna lagun-cula
-ĀCUL- vern-a (m.) vern-āculus (m. / adi.) vern-ula (m.)
-ICUL- āl-a āl-icula axil-la
bland-us (adi.) bland-iculus bland-ulus
galēr-us (m.) galēr-iculum (n.)
montān-us (adi.) montān-iculus
pann-us pann-iculus pann-ulus
pugn-a pugn-icula
thyrs-us thyrs-iculus
uter-us utr-iculus
-IOL- sigill-um sigill-iolum
tympan-um tympan-iolum
-UNCUL- av-us av-unculus
lemb-us lemb-unculus
mendāci-um mendāci-unculum
petas-us petas-unculus
rān-a (f.) rān-unculus (m.) rān-ula (f.)
statu-a (f.) stat-unculum (n.)
tuguri-um tuguri-unculum tuguri-olum
-USCUL- rām-us rām-usculus rām-ulus
-ULEUS equ-us ec-uleus ec-ulus / equolus

Declinatio Tertia[recensere | fontem recensere]

Conspectus parvus[recensere | fontem recensere]

Nomina tertiae declinationis parisyllaba in -es, -is et -e

Nomina
exeuntia
in:
Formatio
deminutivi
Exempla Vide
quoque:
principale deminutivum 1 deminutivum 2
-ēs -ēcul- vulp-ēs vulp-ēcul-a hic
-is -icul- nāv-is nāv-icul-a hic
-icul- rēt-ĕ rēt-icul-um hic

Cetera nomina tertiae declinationis

Stirpes
exeuntes
in:
Formatio
deminutivi
Exempla Vide
quoque:
principale deminutivum 1 deminutivum 2
-c- / -g- + -ul- făx, făc-is făc-ul-a hic
-t- / -d- + -ul- nepōs, nepōt-is nepōt-ul-us hic
+ -icul- anăs, anăt-is anăt-icul-a
-p- / -b- + -icul- plēbs, plēb-is plēb-icul-a hic
-n- -ōn- > -uncul- ratio, ratiōn-is ratiun-cul-a hic
-ĭn- > -uncul- homo, homĭn-is homun-cul-us
-r(r)- / -l(l)- + -cul- mulier, -is mulier-cul-a hic
-r- < -s- + -cul- mūs, mūr-is mūs-cul-us hic
rūmor, rūmōris rūmus-cul-us
plures cons. + -icul- venter, ventr-is ventr-icul-us hic

Nomina in -ēs, -is exeuntia[recensere | fontem recensere]

Nomina
exeuntia
in:
Exempla Excepta
principale deminutivum principale deminutivum
-ēs, -is vulp-ēs, -is vulp-ēcula saepēs, -is saep-icula
nūb-ēs, -is nūb-ēcula
vepr-ēs, -is (m.) vepr-ēcula (f.)

Nomina in -is, -is (m./f.) aut -ĕ, -is (n.) exeuntia[recensere | fontem recensere]

Nomina
exeuntia
in:
Exempla Excepta
principale deminutivum principale deminutivum
-is, -is (m./f.)
-ĕ, -is (n.)
turr-is, -is turr-icula vall-is, -is vall-ēcula
nāv-is, -is nāv-icula vīt-is, -is vīt-ēcula (iuxta vīt-icula)
ign-is, -is ign-iculus corb-is corb-ula
fort-is, -is (adi.) fort-iculus virid-is, -is (adi.) virid-ulus
rēt-ĕ, -is (n.) rēt-iculum ass-is, -is ass-ula
can-is, -is (m./f.) can-īcula (f.) iuven-is, -is iuven-culus
cut-is, -is cut-īcula
febr-is, -is febr-īcula

Stirpes in -c- et -g- exeuntes[recensere | fontem recensere]

Stirpes
exeuntes
in:
Exempla Excepta
principale deminutivum principale deminutivum
-c-
-g-
făx, făc-is făc-ula
nŭx, nŭc-is (f.) nŭc-ula nŭx, nŭc-is (f.) nŭc(u)leus (m.)
rēx, rēg-is rēg-ulus
vōx, vōc-is vōc-ula
audāx, audāc-is (adi.) audāc-ulus
lanx, lanc-is lanc-ula lanx, lanc-is lanc-icula
falx, falc-is falc-ula falx, falc-is falc-icula
calx, calc-is (f.) calc-ulus (m.)

Stirpes in -t- et -d- exeuntes[recensere | fontem recensere]

Stirpes
exeuntes
in:
deminutiva in -ul- deminutiva in -icul- Formae irregulares
principale deminutivum principale deminutivum principale deminutivum
-t-
-d-
nepōs, nepōt-is nepōt-ulus pyxis, pyxid-is pyxid-icula lapis, lapid-is lapil-lus
aetās, aetāt-is aetāt-ula anăs, anăt-is anăt-icula cor, cordis cor-culum
civitās, civitāt-is civitāt-ula lucuns, lucunt-is lucun-culus
mercēs, mercēd-is mercēd-ula pēs, pĕd-is pĕd-iculus pēs, pĕd-is pĕd-iolus / pĕt-iolus
caput, capit-is capit-ulum sors, sort-is sort-icula
glans, gland-is gland-ula puls, pult-is pult-icula
valens, valent-is (adi.) valent-ulus dens, dent-is dent-iculus
infans, infant-is (adi.) infant-ulus lens, lent-is lent-icula
blandiloquens, ~nt-is (adi.) blandiloquent-ulus fons, font-is font-iculus
adulescens, ~nt-is (adi.) adulescent-ulus pons, pont-is pont-iculus
ariēs, ariĕt-is ariĕt-illus pars, part-is part-icula

Stirpes in -p- et -b- exeuntes[recensere | fontem recensere]

Stirpes
exeuntes
in:
Exempla Excepta
principale deminutivum principale deminutivum
-p-?
-b-
plēbs, plēb-is plēb-icula (plēbēs, -is) plēb-ēcula
scrobs, scrob-is scrob-iculus
trabs, trab-is trab-icula (trabēs, -is) trab-ēcula

Stirpes in -n- exeuntes[recensere | fontem recensere]

Stirpes
exeuntes
in:
Exempla Excepta
principale deminutivum principale deminutivum
-n- ratio, ratiōn-is ratiun-cula
sermo, sermōn-is sermun-culus
lēno, lēnōn-is lēnun-culus lēno, lēnōn-is lēnul-lus
homo, homĭn-is homun-culus homo, homĭn-is homul-lus / homun-cio, ~ōnis
caro, carn-is carun-cula
pectĕn, pectĭn-is pectun-culus flumĕn, flumĭn-is flum-icellum
sanguis, sanguĭn-is sangun-culus

Stirpes in -r(r)- et -l(l)- et -s- exeuntes[recensere | fontem recensere]

Stirpes
exeuntes
in:
Exempla Excepta
principale deminutivum principale deminutivum
-r(r)- later, later-is later-culus later, later-is later-iculus
mulier, mulier-is mulier-cula fūr, fūr-is fūr-unculus
tūber, tūber-is tūber-culum turtŭr, turtŭr-is (m./f.) turtŭr-illa
cicer, cicer-is (n.) cicer-cula (f.) murmŭr, murmŭr-is (n.) murmŭr-illum
pauper, pauper-is (adi.) pauper-culus iecŭr, iecŏr-is iecus-culum
amātor, amātōr-is amātor-culus
soror, sorōr-is soror-cula
vēr, vēr-is vēr-culum
far, farr-is far-culum
-l(l)- mel, mell-is mel-culum
-s- vās, vās-is vās-culum

Stirpes in -r- ex -s- orta exeuntes[recensere | fontem recensere]

Stirpes
exeuntes
in:
Exempla Excepta
principale deminutivum principale deminutivum
-r- ex -s- mās, măr-is (m. subst.) mās-culus (adi.)
pulvis, pulvĕr-is pulvis-culus
flōs, flōr-is flōs-culus
ōs, ōr-is ōs-culum
mūs, mūr-is mūs-culus
mūnŭs, mūnĕr-is mūnus-culum vetus, vetĕr-is (adi.) vet-ulus
corpŭs, corpŏr-is corpus-culum
meliŏr, meliōr-is (adi.) melius-culus
rūmŏr, rūmōr-is rūmus-culus
arbŏr, arbŏr-is arbus-cula
'iecur' iecŭr, iecŏr-is iecus-culum

Stirpes in -u- et -v- exeuntes[recensere | fontem recensere]

Stirpes
exeuntes
in:
Exempla Excepta
principale deminutivum principale deminutivum
-u- sūs, sŭ-is (m./f.) sŭ-cula (f.)
-v- bōs, bŏv-is (m./f.) bū-cula (f.)

Stirpes in duas aut plures consonantes exeuntes[recensere | fontem recensere]

Stirpes
exeuntes
in:
Exempla Excepta
principale deminutivum principale deminutivum
duas aut plures
consonantes
venter, ventr-is ventr-iculus păter, pătr-is păter-culus
linter, lintr-is (f.) lintr-iculus (m.) māter, mātr-is māter-cula
uter, utr-is utr-iculus frāter, frātr-is frāter-culus / frātel-lus
ācer, ācr-is (adi.) ācr-iculus
os, oss-is oss-iculum

Declinatio Quarta[recensere | fontem recensere]

Classis Exempla Excepta
principale deminutivum principale deminutivum
Regula
generalis
art-us art-iculus lac-us lac-usculus
vers-us vers-iculus
convent-us (m.) convent-iculum (n.) gust-us (m.) gust-ulum (n.)
curr-us (m.) curr-iculum (n.)
an-us (f.) an-icula dom-us (f.) dom-uncula /-uscula
man-us (f.) man-icula ac-us (f.) aculeus (m.)
corn-u corn-iculum
gen-u gen-iculum

Declinatio Quinta[recensere | fontem recensere]

Classis Exempla Excepta
principale deminutivum principale deminutivum
Regula
principalis
diē-s (m./f.) diē-cula (f.)
rē-s (f.) rē-cula (f.) rē-s (f.) rēs-cula (f.)
spē-s (f.) spē-cula (f.)
plēbē-s (f.) plēbē-cula (f.)

Deminutiva ambigua[recensere | fontem recensere]

  • catellus < catulus & catena
  • catella < catula & catena
  • manicula < manus & manica
  • patella < patera & patina (synonyma)
  • petasunculus < petasus & petaso
  • scutella < scutula & scutra (synonyma)
  • utriculus < uter & uterus

Deminutivus Bigeminus[recensere | fontem recensere]

Variae formae deminutivi Capitis, cum Signo Infinitatis

Cum suffixum est "-ulus, -a, -um," deminutivus Bigeminus est "-ellus, -a, -um." Ergo "Capitulum" (Dimutiva versio Capiti) fit "Capitellum" (quoque neutrum). Deminutivus Trigeminus est "-ellulus, -a, -um," sicut "Capitellulum". Tum potis est fieri formae infinitae (vide Imaginem.)

Deminutiva adverbiorum[recensere | fontem recensere]

  • clam > clanculum
  • diu > diutule
  • longe > longule
  • saepe > saepicule
  • saepius > saepiuscule

Deminutiva verborum[recensere | fontem recensere]

In verbis, deminutivum semper geret coniugationem primam, "-ill-" inter radicem et finem addens. Exempli gratia:

Exempla
principale deminutivum
cant-ō, -āre (1a) cant-illō, -āre (1a)
cōnscrīb-ō, -ere (2a) cōnscrīb-illō, -āre (1a)
occ-ō, -āre (1a) occ-illō, -āre (1a)
sorb-eō, -ēre (4a) sorb-illō, -āre (1a)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen 'glandula' non, ut grammaticus putat, derivatum est a nomine 'glandium', sed a nomine 'glans' a quo illud 'glandium' quoque derivatum est.
  2. Betaceus non est diminutivum sed adiectivum cuius forma masculina nonnumquam adhibetur pro substantivo. Aut grammaticus noster errat, aut scriba aliquis: secundum Servium (vide supra) diminutivum betae est betaculus.
  3. Vide notam priorem de betaceo.
  4. In fabula cui titulus est Rudens Plautus ter utitur diminutivo 'ensiculus'; 'ensicula' autem non invenitur nisi apud grammaticos.
  5. Non liquet quid sibi velit illud 'scutum'; in lexicis Latinis nullum diminutivum invenitur praeter illud regulare 'scutulum'.
  6. Servius est auctor unicus illius 'scutrilli', in lexicis modo inveniuntur 'scutella' et 'scutula', quarum utraque genus principale conservat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]