Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Dilma Rousseff

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Dilma Rousseff
Res apud Vicidata repertae:
Dilma Rousseff: imago
Dilma Rousseff: subscriptio
Nativitas: 14 Decembris 1947; Urbs Pulchri Horizontis
Patria: Brasilia
Nomen nativum: Dilma Vana Rousseff
Dilma Rousseff cum praecessore Lula anno 2014 picta

Dilma Vana Rousseff (in urbe Belli Horizontis nata die 14 Decembris 1947) est oeconomiae rerumque politicarum perita et, a die 1 Ianuarii 2011, praeses Brasiliae. Alumna est universitatum foederalium Fodinarum Generalium (e qua propter res novas petitas expulsa est) et Rivi Magni Australis. Sodalis est factionis operariorum. Die 3 Octobris 2010 Rousseff, primo ordine praesidatus petitionis, 46 centesimis suffragiorum Iosephum Serra (qui collegit 33% eorum) et Marinam Silva (quae collegit circiter 20%) vicit. In secundo ordine die 31 Octobris 2010 Iosephum Serra, quocum certabat, vicit, 55.4 centesimis suffragiorum nactis, Brasiliaeque praeses facta est, prima mulierum. At die 31 Augusti 2016 ab officio demissa est vocibus senatorum, successore Michaele Temer qui iam ad interim praesidebat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Dilmam Rousseff spectant.