Latinitas bona

Dies mundialis profugorum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Dies mundialis profugorum est celebratio annua die 20 Iunii sollemniter observanda, qua conscientia de causis inundationis profugorum et de iure asyli per orbem terrarum exagitetur.

Qui dies decreto 55/77 conventus generalis Nationum Unitarum edictus est anno 2001, quinquagesimo demum anno post conventionem de statu profugorum acceptam.

Iam prius consilio ordinis unitatis Africanae dies 20 Iunii proclamatus est ad causam profugorum Africanorum. Qui dies in compluribus terris Africanis celebrabatur.

In Ecclesia Catholica Romana dies mundialis migrantium profugorumque celebrari solet die 19 Ianuarii, qui dies anno 1914 institutus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]