Jump to content

Dies mundialis coffei

E Vicipaedia
Poculum coffei fere plenum.

Dies mundialis coffei est dies festus coffei, per orbem terrarum die 1 Octobris quotannis celebratus, ad culturam et iura opificum qui coffeum colunt promovenda (sunt tamen nonnullae civitates, velut Canada, India, Norvegia et Polonia,[1] quae alio tempore “diem nationalem coffei” celebrant). Hic dies, ab Organizatione Internationali Coffei(d)(en) decretus,[2] primum Mediolani anno 2015 ambitu Expositionis 2015 celebratus est.

  1. Civitates quae die 29 Septembris diem coffei celebrant.
  2. De Organizatione Internationali Coffei

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]