Dies mundi morbi Alzheimeriani

E Vicipaedia
Procedente morbo Alzheimeriano cellulae neurales cerebri moriuntur.

Dies mundi morbi Alzheimeriani est dies internationalis, qui quotannis die 21 Septembris celebratur eo consilio, ut homines de morbo Alzheimeriano moneantur.

Morbus Alzheimerianus est morbus neurodegenerativus cum signis dementiae, quae sunt deminutio cogitationis et memoriae.

Historia et contextus[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1994 dies mundi morbi Alzheimeriani notus est.[1]

Anno 2021 dies mundi ad signa monentia dementiae refert: ad memoriae amissionem, difficultatem munera nota faciendi, problemata linguae, difficultatem tempore locoque circumspiciendi, cogitationem parvam vel inhibitam, problemata munera sequendi, res falsiter ponenda, mutationes inusitatas morum motuumque animi, difficulates imaginum relationumque spatii, solitudinem quaerendam.

Hodie in orbe terrarum plus quam quadragies sexagies centena milia hominum (46 000 000) morbis cum dementia affecti sunt.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fons de primo die mundi- (Anglice)
  2. Fons ex situ interretiali Consociationis Alzheimeriani Theodisci DAlzG (Theodisce)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]