Dies irae

E Vicipaedia
(Redirectum de Dies Irae)
Jump to navigation Jump to search
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Ultimum iudicium, pictura olearia ab Ioanne Memling circa annum 1470 pictum.
Prima stropha sequentiae "Diei Irae."
Audire cantum gregorianum (7 minutas).

Dies irae[1] est sequentia Christianitatis Occidentalis, quae in Ecclesia Catholica Romana usque ad annum 1970 inter missam defunctorum canebatur. Aut Thomae de Celano Franciscano (1200–c. 1265)[2] aut Latino Malabrancae Orsini (m. 1294), lectori in studio conventuali Dominicano ad Basilicam Sanctae Sabinae in Monte Aventino (praecursorem Pontificiae Universitatis Studiorum a Sancto Thoma Aquinate) Romae sito,[3] tributa est.

Textus carminis[recensere | fontem recensere]

Dies irae dies illa,
Solvet saeclum in favilla:
Teste David cum Sibylla.
Quantus tremor est futurus,
Quando iudex est venturus,
Cuncta stricte discussurus!
Tuba mirum spargens sonum
Per sepulcra regionum
Coget omnes ante thronum.
Mors stupebit et natura,
Cum resurget creatura,
Iudicanti responsura.
Liber scriptus proferetur,
In quo totum continetur,
Unde mundus iudicetur.
Iudex ergo cum sedebit,
Quidquid latet apparebit:
Nil inultum remanebit.
Quid sum miser tunc dicturus?
Quem patronum rogaturus,
Cum vix iustus sit securus?
Rex tremendae maiestatis,
Qui salvandos salvas gratis:
Salva me, fons pietatis.
Recordare Iesu pie,
Quod sum causa tuae viae:
Ne me perdas illa die.
Quaerens me, sedisti lassus:
Redemisti crucem passus:
Tantus labor non sit cassus.
Iuste iudex ultionis,
Donum fac remissionis,
Ante diem rationis.
Ingemisco, tamquam reus:
Culpa rubet vultus meus:
Supplicanti parce Deus.
Qui Mariam absolvisti,
Et latronem exaudisti,
Mihi quoque spem dedisti.
Preces meae non sunt dignae:
Sed tu bonus fac benigne,
Ne perenni cremer igne.
Inter oves locum praesta,
Et ab haedis me sequestra,
Statuens in parte dextra.
Confutatis maledictis,
Flammis acribus addictis,
Voca me cum benedictis.
Oro supplex et acclinis,
Cor contritum quasi cinis:
Gere curam mei finis.
Lacrimosa dies illa,
Qua resurget ex favilla
Iudicandus homo reus:
Huic ergo parce Deus.
Pie Iesu Domine,
dona eis requiem. Amen.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. The Liber Usualis (Tornaci: Desclee, 1963), p. 1810.
  2. Formula:CathEncy
  3. "Scritti vari di Filologia", The Catholic Encyclopædia, Romae: New Advent, 1901, p. 488 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Crocker, Richard L. 1977. The Early Medieval Sequence. Berkeley et Los Angeles: University of California Press. ISBN 0-520-02847-3.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Dies irae apud Vicifontem.