Dies Iovis Crassus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cibus diei in Polonia

Dies Iovis Crassus sive pinguis est ultimus Dies Iovis ante diem cinerum et primus dies maiorum sollemnitatum carnelevarii. Alium nomen est Mulierum carnelevarium vel ad litteram mulierum nox ante ieiunia. Hoc die enim in primis mulieres delirant et potestatem publicam usurpant. Bonnae exempli gratia mulieres curiam vici Beuel trans Rhenum siti expugnant.

Crassus dies dicitur sicut alii carnelevarii dies quia illi dies ultimi sunt ante diem Cinerum qui primus dies ieiuniorum ante Pascham est.