Dies Gratulationis (Civitates Foederatae)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Dies Gratulationis Plimmutae, pictura a Jennie Augusta Brownscombe anno 1925 facta, primam Diem Gratulationis Plimmutae in colonia Nova Anglia imaginatur. Oleum in carbaso, Museum Nationale Mulierum in Artibus.

Dies Gratulationis[1] (Anglice Thanksgiving Day) in Civitatibus Foederatis est feria foederalis quae quarto die Iovis mensis Novembris celebratur.[2] Primum erat feria messis. Omnem per civitatem ex 1789 interdum celebrata est, pronuntio a Georgio Vasington primo nuntiato, Congressu petente.[3] Thomas Jefferson feriam non observabat, quam homines solum interdum celebrabant usque ad 1863, cum Abrahamus Lincoln Diem Gratulationis feriam foederale esse iuberet, bello civili Americano saeviente. Dixit nationalem diem "Gratulationis et Laudationis Deo nostro benefico, qui in caelis habitat"[4] ultimá die Iovis in mense Novembri celebrari.[5]

Dies commutabatur annis 1939, 1940, et 1941, Franklino D. Roosevelt praeside. Ex 1942, Dies Gratulationis a Congressu quartam diem Iovis Novembris ordine pronuntiata est.[6] Dies Gratulationis generatim in cultura Ameriana initium putatur temporis autumni et hiemis, cum feriis Christi Natali et Die Novi Anni.

Res quae Americani plerumque primam Diem Gratulationis a Patribus Peregrinatoribus celebrata est post primam messim in Novo Mundo, mense Octoberi 1621 habita.[7] Quae epulae tres dies persistebant, et secundum narrationem Eduardi Winslow,[8] eis intererant nonaginta Indi Americani et quinquaginta tribus Peregrinatores.[9] Mos erat inter colonos Novae Angliae dies gratulationes saepe celebrare, quae erant dies humilitatis orationisque, cum homines gratias Deo darent bonorum acceptorum causá, sicut victoriarum militarium et siccitatum finitarum.[10]

Index dierum (1985–2029)[recensere | fontem recensere]

Pronuntiatio Georgii Washington, die 3 ctobris 1789.
George Washington's 1795 Thanksgiving Day Proclamation
Pronuntiata Georgii Vasington, 1789 (supra) et 1795 (infra).
Dies Gratulationis in Castris Generalis Ludovici Blenker. Adumbraito ab Alfredo Waud, 1861, bello civili saeviente.
Domus ad Diem Gratulationis. Lithographema a Currier et Ives factum, 1867.
Milites cenam Diei Gratulationis edunt, primo bello mundano confecto, 1918.
Familia gratiam agit ante cenam Diei Gratulationis Neffsville in vico Pennsylvaniae, 1942.
"A Hymn of Thanksgiving." Partitura, 26 Novembris 1899.
Indi Seminole cenam Diei Gratulationis habent, mediis annis 1950.

Dies Gratulationis annorum viginti octo circulum sequitur.[11]

22 Novembris 23 Novembris 24 Novembris 25 Novembris 26 Novembris 27 Novembris 28 Novembris
1990 1989 1988 1987 1986 1985
1995 1994 1993 1992 1991
2001 2000 1999 1998 1997 1996
2007 2006 2005 2004 2003 2002
2012 2011 2010 2009 2008
2018 2017 2016 2015 2014 2013
2023 2022 2021 2020 2019
2029 2028 2027 2026 2025 2024

Die Gratulationis in arte[recensere | fontem recensere]

Poesis[recensere | fontem recensere]

Musica[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. John C. Traupman, Latin and English Dictionary, ed. 3a (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 679.
  2. "How Did Thanksgiving End Up on the Fourth Thursday?" 
  3. Frank, Priscilla (28 Novembris 2013). "Christie's Is Selling The Proclamation That Established Thanksgiving, Signed By George Washington". HuffPost .
  4. Anglice: "Thanksgiving and Praise to our beneficent Father who dwelleth in the Heavens."
  5. "President Abraham Lincoln's Thanksgiving Day Proclamation of October 3, 1863 (Presidential Proclamation 106).". National Archives and Records Administration (United States) .
  6. "The Year We Had Two Thanksgivings". Franklin D. Roosevelt Presidential Library and Museum. Marist College .
  7. Bradford, Of Plymouth Plantation,1789–1897, pp. 85–92.
  8. Winslow, Edward (1622), Mourt's Relation, p. 133 
  9. "Primary Sources for 'The First Thanksgiving' at Plymouth". Pilgrim Hall Museum 
  10. "Thanksgiving Day". Encyclopædia Britannica .
  11. Vide "TimeandDate.com"  and "CalendarHome.com" accessus 1 Decembris 2014.
  12. No twerking.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Bibliographia addita[recensere | fontem recensere]

  • American History Guys. 2010. "BackStory: American as Pumpkin Pie: A History of Thanksgiving." Virginia Foundation for the Humanities, 16 Novembris 2010. Historia Diei Gratulationis.
  • Armstrong, Elizabeth. 2002. "The first Thanksgiving." The Christian Science Monitor, 27 Novembris 2002. Editio interretialis.
  • Byron, T. K. "George Washington and the History of Thanksgiving." George Washington's Mount Vernon. Editio interretialis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]