Dies Nationum Unitarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Dies Nationum Unitarum est dies festus, qui quotannis die 24 Octobris ad honorem Nationum Unitarum celebratur. Eodem enim die anno 1945 factum est, ut nationes satis multae Chartam Nationum Unitarum confirmare vellent. Anno 1971 Nationes Unitae omnibus civitatibus suaserunt, ut hunc diem sollemniter celebrarent.

Nunc hoc die iura humana, regnum legis, aequalitas ante legem, praesertim mulierum et adulescentium, ac diversitas culturae promoventur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]