Didacus Pary

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Didacus Pary
Res apud Vicidata repertae:
Didacus Pary: imago
Nativitas: 20. century;

Officium

Officium: Chancellor of Bolivia
Munus: Politicus

Didacus Pary, vulgo plene Diego Pary Rodríguez, est politicus et legatus Boliviae.

E populo Quechua ortus, alumnus est universitatis Sancti Francisci Xaverii de Chuquisaca Sucre in urbe. Minister vicarius ab eruditione superiori a die 13 Novembris 2008 ad 30 Aprilis 2011, deinde legatus permanens Bolivianus Ordini civitatum Americanarum a die 9 Maii eiusdem anni. Die 4 Septembris 2018 minister a rebus externis factus est, successor Ferdinando Huanacuni, praeside Evo Morales.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]