Roman numeral 10000 CC DD.svg

Dicentrarchus labrax

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Dicentrarchus labrax01.jpg
Dicentrarchus labrax

Subphylum : Vertebrata 
Superclassis : Osteichthyes 
Classis : Actinopterygii 
Subclassis : Neopterygii 
Infraclassis : Teleostei 
Superordo : Acanthopterygii 
Ordo : Perciformes 
Familia : Moronidae 
Genus : Dicentrarchus 
Species : Dicentrarchus labrax 
(Linnaeus, 1758)
   
Conservationis status

Dicentrarchus labrax est species piscium plerumque oceanicorum quae in aquis ante occidentalia et meridiana Europae litora et septentrionalia Africae litora endemica est, sed etiam in humilibus aquis litoralibus et ostiis fluminum mensibus aestatis invenitur. Una est ex sex speciebus familiae Moronidarum.

Res est piscationis pisciculturaeque mercatoriae, et piscis maximi momenti hodie in regione Mediterranea cultus late habetur. In Hibernia et Britanniarum Regno, piscis ille populo gratus in cauponis venditus consumptusque nomine sea bass solum est Dicentrarchus labrax.[2] In America Septentrionali late appellatur branzino, nomine Italiano.[3]

Tam leniter crescunt Dicentrarchus labrax quam solum post nonnullos annos fiunt adulti. Usque ad 1 metrum longus et 12 chiliogrammata ponderis crescunt, sed magnitudo usitata est circiter 0.5 metra. Singuli sunt cani argentei et aliquando caerulei obscuri in tergo.

Iuvenes in greges ineunt et invertebratis vescantur; adulti autem, minus sociales, alios pisces, decapoda, et brachyura consumere malunt. In zona litorali prope ripas fluminum et in lacunis aestuariisque aestate plerumque inveniuntur, ac hieme procul ante litora migrant.

Systematica[recensere | fontem recensere]

Dicentrarchus labrax. Adumbratio a Ionathan Couch, naturalista Britannico, anno 1877 facta.

Sunt duae Dicentrarchi labracis multitudines genetice distinctae: alia in Oceano Atlantico septentrionali et oriente, alia in Mari Mediterraneo occidentali invenitur. Quae multitudines separantur a spatio angusto in regione maritimo fronte oceanographica Almeria-Oran appellato, ad orientem Almeriae, urbis Hispanicae, patente. Causa huius separationis ignota est, quia haec divisio geographica absentiam fluxionis genorum inter multitudines non explicat. Statio larvalis usque ad tris menses durare potest, cum examina bene natare non possint, atque adeo parva fluxio nonnullos singulos inter regiones movere debet. Praeterea, iuvenes mutationes temperaturae et salinitatis superare, adultique nonnulla centum milia migrare possunt.[4]

Distributio et habitatio[recensere | fontem recensere]

Dicentrarchus labrax.
Dicentrarchus labrax coctus cum holeribus appositus.

Inter Dicentrarchi labracis habitationes sunt aestuaria, lacunae, aquae litorales, flumina. In magna Oceani Atlantici orientalis parte a Norvegia septentrionali ad Senegaliam viget. Etiam in omni Mari Mediterraneo atque in Ponto Euxino meridiano invenitur, sed a Mari Baltico abest.[1] Species migratoria litori propior et ad septentriones aestate movetur.

Victus et mores[recensere | fontem recensere]

Nocte plerumque venatur, parvis piscibus, polychaetis, cephalopodis, crustaceis petentes. Ova a Martio ad Iunium gignunt, plerumque in aquis prope litus. Examina sunt pelagica, sed crescentia in aestuaria intrant, ubi uno anno aut bienno manent.[5]

Piscicultura[recensere | fontem recensere]

Dicentrarchus labrax fuit una ex primis piscium speciebus quae mercatorie in Europa culta est. In lacunis litoralibus et lacubus aestu relictis colebantur, ante annos 1960, cum rationes massariae evolverentur. Ex speciebus late in regione Mediterranea cultis, haec est piscis maximi momenti. Magnae pisciculturae civitates ibi sunt Graecia, Turcia, Italia, Hispania, Croatia, Aegyptus. Productio annua anno 2010 fuit plus quam 120 000 tonnarum.[6]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Freyhof, J., et M. Kottelat (2008), Dicentrarchus labrax, The IUCN Red List of Threatened Species 2008: e.T135606A4159287. https://dx.doi.org/10.2305/IUCN.UK.2008.RLTS.T135606A4159287.en. Accessus 21 Aprilis 2020.
  2. "Sea Bass: the Superstar of the Seas". The Independent .
  3. "Definition: Branzino". Popsugr Food .
  4. Naciri et al. 1999.
  5. The Pocket Guide to Saltwater Fishes of Britain and Europe.
  6. "Dicentrarchus labrax (Linnaeus, 1758 )". Cultured Aquatic Species Information Programme. FAO Fisheries and Aquaculture Department. 2012 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Chatain, B. 1986. "La vessie natatoire chez Dicentrarchus labrax et Sparus auratus." Aquaculture 53 (3-4): 303–11. Abstractum.
  • Chatain, B. 1987. "La vessie natatoire chez Dicentrarchus labrax et Sparus auratus." Aquaculture 65 (2): 175-81. Abstractum.
  • Chatain, B., et G. Dewavrin. 1989 "Influence des anomalies de développement de la vessie natatoire sur la mortalité de Dicentrarchus labrax au cours du sevrage." Aquaculture 78 (1): 55-61. Abstractum.
  • Clover, Charles. 2004. The End of the Line: How Overfishing Is Changing the World and What We Eat. Londinii: Ebury Press. ISBN 0-09-189780-7.
  • Naciri, M., C. Lemaire, P. Borsa, et F. Bonhomme. 1999. "Genetic Study of the Atlantic/Mediterranean Transition in Sea Bass (Dicentrarchus labrax)." The Journal of Heredity 90 (6): 591–96. doi:10.1093/jhered/90.6.591.
  • Sánchez Vázquez, F. Javier, et José A. Mũnoz-Cueto, eds. 2014. Biology of European sea bass. Boca Raton Floridae: CRC Press, Taylor & Francis Group. ISBN 9781466599451, ISBN 1466599456.
  • Williams, E. P., A. C. Peer, T. J. Miller, D. H. Secor, et A. R. Place. 2012. "A phylogeny of the temperate seabasses (Moronidae) characterized by a translocation of the mt-nd6 gene." Journal of Fish Biology 80: 110–30. doi:10.1111/j.1095-8649.2011.03158.x.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Dicentrarchum labracem spectant.