Diana di Prima

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Diane di Prima. Photographema a Gloria Graham per manufactura pelliculae magnetoscopicae Add-Verse, anno 2004 factum.

Diana di Prima (Anglice Diana di Prima, nata 6 Augusti 1934) est poetria et activista iustitiae socialis et motus Beat Americana.

Vita[recensere | fontem recensere]

Diana di Prima nata est Brooklyn Novi Eboraci anno 1934. Scholam Superiorem Collegii Hunter et Collegium Swarthmore frequentavit antequam discessit ut poeta Manhatae esset. Ea est Americana generis Italici generationis alterius, cuius avus, Domenicus Mallozzi, anarchista et socius Caroli Tresca et Emmae Goldman fuit.[1] Scribere coepit puella, et undeviginti annos nata cum Ezra Pound et Kenneth Patchen epistularum commercium habebat. This Kind of Bird Flies Backward suus primus poematum liber, anno 1958 per Totum Press, ab Hettie et LeRoi Jones exercitum, prolatus est.

Di Prima annos 1950 exeuntes et 1960 ineuntes Manhatae degit, ubi motui prostrato emergenti interfuit. Commorabatur in California apud Litus Stinsonianum et Topanga Canyon, Novum Eboracum rediit, et ad extremum Franciscopolim migravit. Di Prima per se motum prostratum et hippie coniunxit, ac motus artificum orarum Occidentalis et Orientalis. The Floating Bear cum Amiri Baraka (LeRoi Jones) edidit, Theatrum Poetarum Novi Eboraci co-condidit, et Prelum Poetarum condidit. Gubernatio Civitatum Foederatarum eam obscenitatis saepius arguit ob eius opus cum Theatro Poetarum Novi Eboraci et The Floating Bear, actis diurnariis. Anno 1961, Ministerium Investigationis Foederale eam apprehendit quia ea duo poemata in The Floating Bear protulerat; secundum di Prima, vigiles eam ob ingenium eius poesis pertinaciter vexabat.[2] Anno 1966, Millbrook Novi Eboraci cum commune psychedelico Timothaei Leary degit, primasque duas editiones libri Psychodelic Prayers Learianorum vere 1966 impressit. Anno 1969, Memoirs of a Beatnik scripsit, memorias eroticas suarum experientiarum in motu prostrato fingens. Ab 1974 ad 1997, ea poesin in Schola Iacobi Kerouac Poeticarum Incorporalium in Instituto Naropano Boulder Colorati docuit, una cum Allen Ginsberg (co-conditore instituti), Gulielmo S. Burroughs, Gregorio Corso, et aliis prostratis. Anno 2001, Recollections of My Life as a Woman: The New York Years, librum autobiographicum, divulgavit.

Cursus[recensere | fontem recensere]

Di Palma in California ex annis 1960 habitat. Hic, ea se cum Diggers grege theatrico consociavit, ac Buddhismo, Sanscritae, Gnosticismo, et alchemiae studuit. Anno 1966, ad bello in Vietnamia resistendum, votum repugnantiae vectigalium subscripsit.[3] Paene quinquaginta libros divulgavit, nunc in plus quam viginti linguas conversos. Anno 2009, ea poeta laureatus Franciscopolis creata est.

Vita familiaris[recensere | fontem recensere]

Di Prima est mater liberorum quinque: Ioanna di Prima, Dominica di Prima, Alexander Marlowe, Tara Marlowe, et Rudi di Prima. Alano Marlowe anno 1962 nupsit (divortium, 1969) et Grant Fisher anno 1972 (divortium, 1975.) [4]

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • 1958. This Kind of Bird Flies Backward. Novi Eboraci: Totem Press.
  • 1961. Dinners and Nightmares. Fabulae breves. Corinth Books. Reimpressus, Last Gasp, 1998.
  • 1965. Seven Love Poems from the Middle Latin. Interpres. The Poets Press.
  • 1966. Poems for Freddie.
  • 1968. War Poems. Editor. Novi Eboraci: Poets Press.
  • 1969. Memoirs of a Beatnik. Olympia Press. Reimpressus, novo postscripto praeditus, Last Gasp, 1988.
  • 1970. The Book of Hours.
  • 1975. Selected Poems: 1956-1975. Plainfield: North Atlantic Books.
  • 1976. Loba, Part II. Point Reyes: Eidolon Editions.
  • 1977. Selected Poems: 1956-1976. North Atlantic Books.
  • 1978. Loba, Parts 1-8.
  • 1971. Revolutionary Letters. City Lights.
  • 1990. Pieces of a Song: Selected Poems. City Lights.
  • 2001. Recollections of My Life as a Woman The New York Years. Viking Press.
  • 2014. The Poetry Deal. City Lights.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Charters, Ann, ed. 1992. The Portable Beat Reader. Novi Eboraci: Penguin Books. ISBN 0670838853; ISBN 0140151028.
  • di Prima, Diane, et LeRoi Jones [Imanu Amiri Baraka], eds. 1973. The Floating Bear, A Newsletter: Numbers 1–37, 1961–1969. Introductio et notae ex colloquiis cum Diane di Prima. La Jolla Californiae: Laurence McGilvery. ISBN 0910938547.
  • di Prima, Diane. 2001. Recollections Of My Life As A Woman. Viking USA. ISBN 0670851663.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]