Jump to content

Dialectus Lusatica Superior

E Vicipaedia
Dialectus Lusatica Superior
Äberlausitzer Sproche
Taxinomiae familia Germanica linguarum Indoeuropaearum
Locutores
Sigla1 —, 2 , 3
Status publicus
Officialis
PrivataGermania
Litterae
ScripturaLatina
Procuratio
Scutum cum inscriptione Supralusatice scripta.

Dialectus Lusatica Superior (Theodisce Oberlausitzisch seu Oberlausitzer Mundart; Supralusatice Äberlausitzer Sproche) est dialectus in Lusatia Superiore, ad dialectos Lusaticas regionis Germanicae Orientalis Mediae pertinens. Nonnumquam, propter affinitatem cum dialectis Montium Metalliferum[1] (Theodisce Erzgebirgisch) et Silesiaca, inter dialectos Thuringico-Suprasaxonicas eiusdem regionis numeratur. Non est confundenda cum linguis Sorabicis, quae nonnumquam etiam Lusaticae appelantur[2] et ad linguas Slavicas pertinent.

In dialectologia vulgo censetur dialectum Lusaticam Superiorem sub directo influxu linguarum colonorum Francicorum, Hassicorum atque Thuringorum formatam esse. Germanica colonizatio territorii a flumine Pulsnicia[3] (Theodisce Pulsnitz) ad occidentem usque ad flumen Quissum[4] (Polonice Kwisa; Theodisce Queis) ad orientem, inter Bohemos ad meridiem et Lusatianos ad septentrionem, iam eo tempore coepit, cum Lusatia Superior ad terras Coronae Bohemicae pertineret. Fines inter Electoratum Saxoniae et Lusatiam Superiorem has terras usque ad annum 1635 dividebant.

Influxus linguisticus et culturalis Germanicus ab occidente minimus erat, cum vero influxus Bohemicus effecerit ut in his terris regio linguistica Lusatiae Superioris et Silesiae oreretur, ubi duo dialecti paulatim inter se commiscebantur. Ad hanc regionem non raro etiam referuntur dialecti Theodiscae inter Decinum[5] (Bohemice Děčín) et Reichenbergam vigentes.

Hodierna regio, in qua haec dialectus viget, ab urbe Episcopi Insula[6] (Theodisce Bischofswerda) usque ad Sitaviam[6] (Theodisce Zittau) extenditur. Ad septentrionem et boreo-occidentem paulatim in alios dialectos Lusaticas transit. Quamvis haec dialectus ut Lusatica classificetur, tamen dialecto Montium Metalliferorum vel dialecto Silesiaca regionis Thuringico-Suprasaxonicae valde propinqua est.

Proprietates

[recensere | fontem recensere]

In structura phonetica dialecti Lusaticae Superioris hae proprietates observantur: Littera Germanica r in hoc dialecto ut sonus retroflexus [ɻ] profertur. Littera Germanica l sonat ut [ʟ] sonora. Aspiratio occlusivarum p, t, k deest. In sermone celeri pronomina aliaque vocabula breviora saepe coalescunt (exempli gratia hierscht'se pro hörst du sie, hoab'ch's'n pro habe ich es ihm).

Praeterea inveniuntur numerosae mutationes vocalium atque diphthongorum. Sic vocalis longa e interdum ut longa a sonat (gaan pro geben, sahn pro sehen) aut ut i (giehn pro gehen, Schnie pro Schnee); vocalis longa a fit longa o (schloofn pro schlafen, Moolr pro Maler); vocalis longa o fit u (Ufn pro Ofen, Ustn pro Osten); vocalis autem longa u quibusdam in casibus brevis efficitur (Fuss pro Fuß). Vocales metaphonicae ö et ü in dialecto in i transeunt (Kließl pro Klöße, Fisse pro Füße). Diphthongus au in longam o vel e mutatur (roochn pro rauchen, keefm vel koofm pro kaufen), dum ei in longam e transit (Meester pro Meister).

In formatione vocabulorum hae proprietates observantur: Suffixa substantivorum -heit et -ung in dialecto per suffixum -che redduntur (Achtche, Bescherche, Begabche, Kleedche). Adiectiva cum -ig vel -lig desinentia in -ch vel -lch terminantur (imbänd'ch = gewaltig, sehr; mahlch = mehlig). Nomina propria cum -rich desinentia formam -erch accipiunt (Heinerch).

Dialectus magnam copiam vocabulorum originis Slavicae continet. Amplum quoque numerum vocabulorum e dialecto Lusatica Superiore oriundorum reperimus, quae correspondentiam Silesiacam habent. In sermone cotidiano proprietas insignis est usus particularum nu vel no loco ja, atque oack vel ock loco doch, nur, bloß.

Omnes hae proprietates simul efficiunt ut dialectus Lusatica Superior locutoribus linguae Germanicae litterariae vix intellegibilis sit atque mutuam intellegentiam cum locutoribus aliarum dialectorum Lusaticarum vel Silesiacarum aliquantum impediat.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Andert, Herbert. I [love] de Äberlausitz, Ruth Gering Verl, 1991.
  1. "Nuntii Latini Bremenses", Septembris 2024, "Pauli Praemium Atrii Artificialis Bremensis tributum".
  2. Megiserus, Hieronymus (1603) Thesaurus Polyglottus Vel Dictionarium Multilingue Ex Quadringentis Circiter Tam Veteris, Quam Novi (Vel Potius Antiquis Incogniti) Orbis Nationum Linguis, Dialectis, Idiomatibus Idiotismis Constans. Francofurti ad Moenum.
  3. Müller, C. (1715). Saxoniae Electoralis Descriptio Historico-Geographica. Lipsiae: Officina Gleditschiana.
  4. Ledelius, S. (1690). Miscellanea Curiosa Medico-Physica Academiae Caesareo-Leopoldinae Naturae Curiosorum (Decuria II, Annus VIII, Observatio CLO). Norimbergae.
  5. Educandi Travel Records (1892). Collectio itinerariorum et chronicorum veterum Regni Bohemiae (Tomus IV). Pragae.
  6. 1 2 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).