Dhani Nivat

E Vicipaedia

Dhani Nivat Kromamun Bidyalabh Bridhyakon[1] (Bancoci natus anno 1885; anno 1974 mortuus) fuit princeps familiae regiae Siamensis, bis interrex, regibus Siamensibus quinque consiliarius, rerum gestarum scriptor.

Filius fuit principis Bidyalabh qui apud legationem Siamensem Londinii operam dedit eodem tempore quo Naresr ibi legatus erat iuxta regnum Britanniarum.

Dhani Nivat intra domum regiam Bancoci educatus est quia avia ibi a vestimentis merebat. Alumnus fuit scholae Rugbeiensis et universitatis Oxoniensis. In patriam reditus ad Aiuthiam missus est (iussu principis Damrong Rajanubhab ministri a rebus internis), urbem capitalem antiquam, ubi iuxta archaeologum Boran Rachathanin laboravit. Deinde a secretis reginae Saowabha regique Vajiravudh, postea minister ab eruditione regi Prajadhipok meruit usque ad annum 1932. Interrex ab anno 1946 ad 1950, postea praeses regii consilii privati fuit.

Anno 1904 inter conditores fuit societatis Siamensis cui multo tardius praeses electus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sive "Dhanivat", "Dhani Nivas", "Dhani Niwat" aliisque orthographiis

Scripta[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]