Hotel Sacher

E Vicipaedia
(Redirectum de Deversorium Sacher)
Deversorium Sacher Vindobonae.

Hotel Sacher est clarum deversorium urbis Vindobonae, quod haud procul abest a Theatro Operatico. Constructum est in eodem loco quo ante duo saecula vixit musicus Antonius Vivaldi.

Anno 1876 conditum est ab Eduardo Sacher ut domus hospitibus dedita et eius vidua eam in splendidum deversorium transformavit, in quod affluxere aristocrati? et homines celebres terrarum.

Deversorium Sacher sicut Deversorium Ritz Lutetiae Parisiorum, vel Deversorium Negresco Nicaeae, vel Pera Palatium Instanbuli et Deversorium Astoria Bruxellis , numeratur inter clarissima deversoria historica.

Torta Sacher[recensere | fontem recensere]

In deversorio Sacher etiam comedi potest torta Sacher, ab eis qui vestiuntur eleganter praeditique focali. Licet eos qui non admittuntur propter vestimentum haud idoneum ut hanc tortam in caffeo Demel gustent.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ernst Hagen, Hotel Sacher. In deinen Betten schlief Österreich. Vindobonae: Zsolnay, 1976. ISBN 3-552-02827-7
  • Monika Kellermann, Das große Sacher-Backbuch. Mehlspeisen, Torten und Gebäck. Weyarn: Seehamer-Verlag, 1994. ISBN 3-929626-28-4
  • Franz Maier-Bruck, Das große Sacher-Kochbuch. Die österreichische Küche. Weyarn: Seehamer-Verlag, 1994. ISBN 3-929626-27-6
  • Leo Mazakarini, Das Hotel Sacher zu Wien. Gräfe und Unzer. Monaci, 1977. ISBN 3-7742-5018-9
  • Emil Seeliger, Hotel Sacher. Weltgeschichte beim Souper. Berolini: Schaffer, 1942

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Hotel Sacher spectant (Hotel Sacher, Hotel Sacher Wien).