Deversorium Chelsea

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Facies cum maenianis ferri fusi.
Opera artis in scalis deversorii exhibentur.
Facies deversorii Decembre 2010.

Deversorium Chelsea (Anglice Hotel Chelsea), etiam Chelsea Deversorium et simpliciter Chelsea appellatum, est deversorium historicum et locus distinctus Urbis Novi Eboraci inter annos 1883 et 1885 aedificatum et praecipue notum pro eius incolis notabilibus. Deversorium, 250 unitates habens ad 222 West Via 23 Manhatae inter xystos Septimum et Octavum, in Chelsea, vicinia Manhatae, domus permultorum scriptorum, musicorum, artificum, et histrionum fuit, inter quos Robertus Dylan, Vergilius Thomson, Birgitta Berlin, Carolus Bukowski, Ioanna Joplin, Thomas Waits, Leonardus Cohen, Patti Smith, Iggy Pop, Viva, Gaby Hoffmann, Jobriath, et Laurentius Rivers. Quamquam Chelsea nondum accipit novas conductiones diutinas, aedificium iam est domus multorum qui ibi habitabant ante mutationem rationis. Ex die 1 Augusti 2011, deversorium ob renovationes praecluditur.[1]

Arthurus C. Clarke 2001: A Space Odyssey in Chelsea commorans scripsit, et poetae Allen Ginsberg et Gregorius Corso locum elegerunt commutationis philosophicae et artificiosae. Chelsea praeterea fuit deversorium ubi Dylan Thomas commorabatur cum pneumonia 9 Novembris 1953 obiret, et ubi corpus Nancy Spungen, amiculae Sid Vicious, sodalis Sex Pistols, inventum est fataliter punctum die 12 Octobris 1978. Arthurus Miller "The Chelsea Affect," rem brevem vitam in Chelsea sub 1960 commemorantem, scripsit.[2]

Aedificium locus orientationis ex 1966 designatur, et in Tabulis Nationalibus Locorum Historicorum ex 1977 perscribitur.[3]

Incolae notabiles[recensere | fontem recensere]

Artifices litterarum[recensere | fontem recensere]

Deversorium fuit domus multorum scriptorum et hominum intellegentium, inter quos fuerunt Mark Twain,[4] O. Henry,[4] Herbertus Huncke,[5] Dylan Thomas,[4] Arthurus C. Clarke, Gulielmus S. Burroughs, Gregorius Corso, Arnoldus Weinstein, Leonardus Cohen, Sharmagne Leland-St. John, Arthurus Miller, Quentin Crisp, Gore Vidal, Tennessee Williams,[4] Allen Ginsberg, Iacobus Kerouac (qui On the Road ibi scripsit),[5] Robertus Hunter, Iacobus Gantos, Brendan Behan, Simona de Beauvoir, Ioannes Paulus Sartre, Thomas Wolfe, Carolus Bukowski, Raymond Kennedy, Matthaeus Richardson, Iacobus T. Farrell, Valerie Solanas, Maria Cantwell, Renata Ricard, Carolus R. Jackson, auctor mythistoriae The Lost Weekend, sibi in suo conclave die 21 Septembris 1968 mortem conscivit.

Histriones et moderatores pellicularum[recensere | fontem recensere]

Deversorium fuit domus histrionum et directorum pellicularum, inter quos fuerunt Stanley Kubrick, Ionas Mekas (deversorium habitavit ab anno 1967 ad 1974), Shirley Clarke, Hal Miller, Mitch Hedberg, David Hill, Miloš Forman, Lillie Langtry, Ethan Hawke, Dionysius Hopper, Vincentius Gallo, Patricia Chica, Maria Beatty, Eduardus Izzard, Uma Thurman, Elliott Gould, Elaine Stritch, Michael Imperioli, Matthaeus E. Novak, Ioanna Fonda, Russell Brand, Baybi Day,[6] Gaby Hoffmann (et mater), Viva (stella pellicularum Warholianarum), et Eduarda Sedgwick.

Musici[recensere | fontem recensere]

Multum deversorii historiae a musicis qui habitabant vel visitabant factum est. Inter praeclarissimis musicis sunt Grateful Dead, Thomas Waits, Patricia Smith, Iggy Pop, Robertus "Werner" Strete, Mod Fun, Vergilius Thomson, Chick Corea, Alexander Frey, Jeff Beck, Dee Dee Ramone, Ioannes Thunders, Mink DeVille, Philippus Lynott, Paulus Jones, Henricus Chopin, Ioannes Cale, Editha Piaf, Joni Mitchell, Robertus Dylan, Alicia Cooper, Alexander Escovedo, Janis Joplin, Pink Floyd, Iacobus Hendrix, Petrus Walker, Canned Heat, Sid Vicious, J. D. Stooks, Vivian Stanshall, Keith Grant, Ricardus Hell, Jobriath Boone, Little Annie, Lotti Golden, Rufus Wainwright, Lance Loud, Abdullah Ibrahim/Sathima Bea Benjamin/Ioannes Grae, Vasant Rai, Iacobus Labouchere, et Leonardus Cohen. Madonna in Chelsea nonnullos annos sub 1980 habitavit, anno 1992 rediens ut photographemata faceret pro eius libro Sex, in conclave 822.[7] Falco, Ryan Adams, The Libertines, The Fuse, Michael McDermott, Melissa Auf der Maur, Timothaeus Freedman, et Antonius Kiedis in deversorio commorati sunt. Pretty Reckless, grex Taylor Momsen photographati sunt in conclave 822. La Roux, grex popularis Britannicus, alteram pelliculae musicae editionem pro eorum carmine "In for the Kill" in deversorio fecerunt. Pellicula phonodisci "Saw Something" Davidis Gahan in deversorio facta est.

Artifices oculorum[recensere | fontem recensere]

Deversorium opera collegit et ostendit multorum artificum oculorum qui ibi manserunt. Robertus Blackburn, Doris Chase, Laurentius Rivers, Brett Whiteley, Christo, Arman, Franciscus Clemente, Iulianus Schnabel, Ching Ho Cheng, David Remfry, Philippus Taaffe, Radulphus Gibson, Frida Kahlo, Didacus Rivera, Robertus Crumb, Helena Cantor, Iasper Johns, Eduarda Sedgwick, Nicolaus Oldenburg, Vali Myers, Donaldus Baechler, Herbertus Gentry, Gulielmus de Kooning, Robertus Mapplethorpe, Lynne Drexler, Moyses Soyer (qui ibi obiit anno 1974), Nora Sumberg, et Henricus Cartier-Bresson in deversorio degerunt. Harrius Everett Smith fabricator pellicularum et ethnomusicologus, habitabat etiam obiit in conclave 328. Pictor Alphaeus Philemon Cole ibi habitavit triginta quinque annos usque ad mortem, anno 1988, anno aetatis suae 112.[8] Lex Lumiere, photographa Neoeboracensis, suas picturas et photographemata ostendit in re Arte Modae in deversorio die 29 Aprilis 2011 pro commodio Societatis Fundata Auxilii Tsunami Iaponiae habita.

Designatores modae[recensere | fontem recensere]

Carolus James, primus couturier Americanus, qui modam ab anno 1940 ad 1960 maxime movit, anno 1964 in deversorium migravit, pneumonia ibi moriens anno 1978.

Stellae Warholianae[recensere | fontem recensere]

Deversorium saepe cum superstellis Warholianis consociatum est, quas Andreas Warhol et Paulus Morrissey in Chelsea Girls direxerunt (1966), pellicula de operariis in The Factory et eorum vitis in deversorio. Inter incolas in scaena Warholiana fuerunt Edie Sedgwick, Viva, Ultra Violet, Maria Woronov, Holly Woodlawn, Andrea Feldman, Nico, histrio Paulus America, poeta Renatus Ricard, et Birgitta Berlin.

Alii[recensere | fontem recensere]

Nonnulli superstites naufragii navis Titanic in Chelsea commorabantur quia spatium inter deversorium et Pier 54, navale White Star Line, quo Titanic navigabat, erat breve. Deversorium etiam fuit domus multorum nautarum a militia post Magnum Bellum redientium. Ruta Harkness, periclitator et naturalista quae primam Ailuropodam melanoleucam vivam a Sinis ad Civitates Foederatas decennio post 1930 tulit, in deversorio post reditum commorata est. Susanna Bartsch, promotor rerum Neoeboracensium, in Chelsea iam habitat.

Fortuna musica[recensere | fontem recensere]

Deversorium in carminibus popularibus et rock commemoratur, inter quibus:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Chris Rovzar, "Hotel Chelsea No Longer Taking Reservations," New York, 27 Iulii 2013.
  2. Miller, Arthur, "The Chelsea Affect", Granta #78: "Bad Company", Summer 2002
  3. Gobrecht, Lawrence E. (April 20, 1977). "National Register of Historic Places Inventory/Nomination: Hotel Chelsea"  and Accompanying three photos, exterior, from 1977
  4. 4.0 4.1 4.2 4.3 Lisa Chemberlain, "Change at the Chelsea, Shelter of the Arts", The New York Times, 19 Iunii 2007: "For six decades the Bard family has managed the Hotel Chelsea, overseeing a bohemian enclave that has been a long-term home for writers, artists and musicians including Mark Twain, O. Henry, Tennessee Williams, Dylan Thomas, Andy Warhol, and Sid Vicious and Nancy Spungen."
  5. 5.0 5.1 "10 great places to get on the road and feel the Beat", USA Today, 10 Martii 2006: "On the West Side, Kerouac and then-wife Joan Haverty lived at 454 W. 20th St., where he began writing her a long letter about his recent travels while she waited tables to support them: The letter became On the Road, "the bible of the Beat generation." He wrote the book itself at the Hotel Chelsea, later the last home of Herbert Huncke."
  6. Abel Ferrara, The Driller Killer.
  7. Hamilton 2007:368.
  8. Michael Kimmelman, "Alphaeus Cole, a Portraitist, 112," The New York Times, 26 Novembris 1988.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Deversiroum Chelsea spectant.