Jump to content

Deutschstunde

E Vicipaedia
Tegumentum primae editionis (1968).

Deutschstunde ("Lectio Theodesca") est mythistoria Theodesca a Sigfredo Lenz anno 1968 publicata quae auctori suo famam internationalem praebuit (paucis annis milliones librorum vendidit). Mythistoria haec generationem describit quae paulo post bellum ad aetatem adultam pervenit et peccatis patrum suorum oppressa quem imitaretur non inveniebat.

De argumento

[recensere | fontem recensere]

Narrator Siggi Jepsen in instituto ad adulescentes difficiles corrigendos destinato et prope Hamburgum in Albis insula posito anno 1954 scribit. Professor Theodesci dissertationem de "officii gaudio" (die Freuden der Pflicht) scribendam classi mandavit. At Siggi quia plura in mentem ei veniunt quam papyro mandare poterat folium album reddidit. Director seditiosum hoc factum iudicans pensum ei imposuit ut cella clausus mansurus esset donec dissertationem probandam reddiderit. Argumentum dissertationis Siggi memoriam ad annum 1943 revocabat tum cum pater eius, Jens Ole Jepsen, custos publicus maxime septentrionalis totius Germaniae in vico Rugbüll (ficto a S. Lenz nomine) prope mare in Slesvico mandata a Berolinensibus auctoritatibus accepit ut pictori Max Ludwig Nansen (cui exemplar fuit Aemilius Nolde), eius amico a pueritia, pingendi interdictionem denuntiaret atque attenderet ut illa interdictio revera observaretur. Quamquamex odem vico orti erant atque Nansen olim Jepsen vitam servaverat tamen Ole Jepsen quod officium suum esse persuasum habebat ante cetera omnia posuit. Filium decem annorum quoque socium sibi facere in pictore speculando voluit. At ille qui saepe in domo et officina pictoris morabatur ad occultandas telas pictas operam dare maluit. Simul una cum pictore fratrem Klaas desertorem qui se ipse mutilaverat ne ad bellum mitteretur celavit: nam parentes eum persecutoribus tradere in animo habebant.

Has recordationes quidem litteris mandat ac simul semper novum terminum a directore poscit ad dissertationem peragendam et pluribus mensibus in cella manet nec scripturam intermittere nec pensum reddere consentit. Ita narratio usque ad tempora quae bellum peractum sequuntur extenditur. At pater Ole Jepsen, etiamsi nazistis victis potestates in adversariorum manus transierunt, officium suum immutatum remanere existimat nec desinit telas a Max Nansen pictas conquirere et concremare. Postquam latebram filii sui in vetere molino iamdiu deserto incendisse a Siggi creditus est ille valde perturbatus picturarum tuendarum causa quibus periculum imminere obscure sentiebat telas subripere et colligere coepit atque etiam ex museis furari. Quae causa fuit cur a iudice in institutum adulescentibus difficilibus accomodatum missus sit. Nec tantum quid sentiat Siggi adhuc puer aut iam adulescens factus cognoscit lector: nam psychologus Mackenroth nomine eum in cella visitat atque thesim academicam de casu eius -hoc est collectionis studio pathologico- scribere incipit cuius partes iam elaboratas Siggi legendas tradit. Ita etiam cum lectoribus communicantur et narratio "scientifica" et ut ita dicam obiectiva adponitur elucubrationibus subiectivis e memoria selectiva narratoris ductis.

Nec multum profecisse ex illa diuturna scriptura videtur Siggi qui die liberationis suae pensum tandem directori tradit nec tamen laetatur aut spem ullam de futura vita fovet sed Rugbüll in familiam apud patrem rediturus est.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
Hahnöfersand insula medio Albi rivo ubi custodia adulescentium anno 1920 condita est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]