Deuterium
Appearance

Deuterium (e Graeco δεύτερος ‘secundus’, nota 2
1H aut D) est isotopus stabilis hydrogenii elementi cum uno protone et uno neutrone in nucleo[1]. Ita massam duplam praebet quam hydrogenium commune alias protium (1
1H). Anno 1931 tantummodo a chemista Haroldo Clayton Urey inventum est quia et in universo et in tellure rarum est (0,0156% atomorum hydrogenii in tellure). Nonnumquam in moleculis dideuterii versatur, plerumque tamen cum atomo 1
1H vinctum gas H2 format.
Moleculae aquae quae deuterium continent (oxidum deuterii: D2O) ‘aqua gravis’ dicuntur quae in biologia utilis est ad molecularum originem et cursum intra corpus investigandum. Nihilominus si talis aqua praemineret vitam eukaryotorum prohiberet quia mitosim impedit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Illud nuclidum (nucleus sine electrone) ‘deuteron’ appellari solet ut ab atomo integro, deuterio, distinguatur.
Nexus interni
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Chen, Chang-Hwei (). Deuterium Oxide and Deuteration in Biosciences. Springer. ISBN 9783031086052
- Derdau, Volker (). The deuterium source matters. Nature Catalysis. 8. Springer. pp. 1264–1265. doi:10.1038/s41929-025-01460-0
- Di Martino, R. M. C.; Maxwell, B. D. & Pirali, T. (). Deuterium in drug discovery: progress, opportunities and challenges. Nature reviews. Drug discovery. 22 (7). Springer. pp. 562–584. doi:10.1038/s41573-023-00703-8. PMID 37277503
- Pirali, T.; Serafini, M.; Cargnin, S. & Genazzani, A. A. (). Applications of Deuterium in Medicinal Chemistry. Journal of Medicinal Chemistry. 62. American Chemical Society. pp. 5276–5297. doi:10.1021/acs.jmedchem.8b01808
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Vicimedia communia plura habent quae ad deuterium pertinent
- What is deuterium? in YouTube.